BestLightNovel.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 38

The Oxford Book of Latin Verse - BestLightNovel.com

You’re reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 38 online at BestLightNovel.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit BestLightNovel.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

temporis illius colui fouique poetas, quotque aderant uates, rebar adesse deos.

saepe suas uolucres legit mihi grandior aeuo, quaeque nocet serpens, quae iuuat herba, Macer.

saepe suos solitus recitare Propertius ignis iure sodalitii, quo mihi iunctus erat.

Ponticus heroo, Ba.s.sus quoque clarus iambis dulcia conuictus membra fuere mei; et tenuit nostras numerosus Horatius auris, dum ferit Ausonia carmina culta lyra.

Vergilium uidi tantum; nec amara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae.

successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi: quartus ab his serie temporis ipse fui.

utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est.

carmina c.u.m primum populo iuuenalia legi, barba resecta mihi bisue semelue fuit.

mouerat ingenium totam cantata per Vrbem nomine non uero dicta Corinna mihi.

multa quidem scripsi, sed quae uitiosa putaui emendaturis ignibus ipse dedi.

tunc quoque, c.u.m fugerem, quaedam placitura cremaui, iratus studio carminibusque meis.

molle Cupidineis nec inexpugnabile telis cor mihi, quodque leuis causa moueret, erat.

c.u.m tamen hic essem, minimoque accenderer igni, nomine sub nostro fabula nulla fuit.

paene mihi puero nec digna nec utilis uxor est data, quae tempus per breue nupta fuit.

illi successit, quamuis sine crimine coniunx, non tamen in nostro firma futura toro.

ultima, quae mec.u.m seros permansit in annos, sustinuit coniunx exsulis esse uiri.

filia me mea bis prima fecunda iuuenta, sed non ex uno coniuge, fecit auum.

et iam complerat genitor sua fata, nouemque addiderat l.u.s.tris altera l.u.s.tra nouem.

non aliter fleui quam me fleturus ademptum ille fuit. matri proxima iusta tuli.

felices ambo tempestiueque sepulti, ante diem poenae quod periere meae!

me quoque felicem, quod non uiuentibus illis sum miser, et de me quod doluere nihil!

si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restant, et gracilis structos effugit umbra rogos: fama, parentales, si uos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro: scite, precor, causam--nec uos mihi fallere fas est-- errorem iussae, non scelus, esse fugae.

manibus hoc satis est. ad uos, studiosa, reuertor, pectora, quae uitae quaeritis acta meae.

iam mihi canities pulsis melioribus annis uenerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea uinctus oliua abstulerat decies praemia uictor eques, c.u.m maris Euxini positos ad laeua Tomitas quaerere me laesi principis ira iubet.

causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae indicio non est testificanda meo.

quid referam comitumque nefas famulosque nocentis?

ipsa multa tuli non leuiora fuga.

indignata malis mens est succ.u.mbere, seque praest.i.tit inuictam, uiribus usa suis; oblitusque mei ductaeque per otia uitae insolita cepi temporis arma manu.

totque tuli casus pelago terraque quot inter occultum stellae conspicuumque polum.

tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

hic ego finitimis quamuis circ.u.msoner armis, tristia, quo possum, carmine fata leuo.

quod quamuis nemo est, cuius referatur ad auris, sic tamen absumo decipioque diem.

ergo quod uiuo, durisque laboribus obsto, nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi! nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina uenis.

tu dux et comes es; tu nos abducis ab Histro, in medioque mihi das Helicone loc.u.m; tu mihi, quod rarum est, uiuo sublime dedisti nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.

nec, qui detrectat praesentia, Liuor iniquo ullum de nostris dente momordit opus.

nam tulerint magnos c.u.m saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, c.u.mque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus...o...b.. legor.

siquid habent igitur uatum praesagia ueri, protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.

siue fauore tuli, siue hanc ego carmine famam, iure tibi gratis, candide lector, ago.

_207. Epic and Love Elegy_

_i_

ARMA graui numero uiolentaque bella parabam edere, materia conueniente modis; par erat inferior uersus: risisse Cupido dicitur atque unum surripuisse pedem.

'quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris?

Pieridum uates, non tua turba sumus.

quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae, uentilet accensas flaua Minerua faces?

quis probet in siluis Cererem regnare iugosis, lege pharetratae uirginis arua coli?

crinibus insignem quis acuta cuspide Phoeb.u.m instruat, Aoniam Marte mouente lyram?

sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna: cur opus adfectas, ambitiose, nouum?

an, quod ubique, tuumst? tua sunt Heliconia tempe?

uix etiam Phoebo iam lyra tuta suast?

c.u.m bene surrexit uersu noua pagina primo, attenuat neruos proximus ille meos; nec mihi materiast numeris leuioribus apta, aut puer aut longas compta puella comas.'

questus eram, pharetra c.u.m protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum lunauitque genu sinuosum fort.i.ter arc.u.m 'quod' que 'canas, uates, accipe' dixit 'opus!'

me miserum! certas habuit puer ille sagittas: uror, et in uacuo pectore regnat Amor.

s.e.x mihi surgat opus numeris, in quinque residat: ferrea c.u.m uestris bella ualete modis!

cingere litorea flauentia tempora myrto, Musa, per undenos emodulanda pedes!

_ii_

CARMEN ad iratum dum tu perducis Achillen primaque iuratis induis arma uiris, nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra, et tener ausuros grandia frangit Amor.

saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae: in gremio sedit protinus illa meo; saepe 'pudet' dixi: lacrimis uix illa retentis 'me miseram, iam te' dixit 'amare pudet?'

inplicuitque suos circ.u.m mea colla lacertos et, quae me perdunt, oscula mille dedit.

uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis, resque domi gestas et mea bella cano.

sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra creuit, et huic operi quamlibet aptus eram: risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos sceptraque priuata tam cito sumpta manu; hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, deque cothurnato uate triumphat Amor.

quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris, (ei mihi! praeceptis urgeor ipse meis) aut, quod Penelopes uerbis reddatur Vlixi, scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, quod Paris et Macareus et quod male gratus Iaso Hippolytique parens Hippolytusque legant, quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.

quam cito de toto rediit meus...o...b.. Sabinus scriptaque diuersis rettulit ille locis!

candida Penelope signum cognouit Vlixis, legit ab Hyppolyto scripta nouerca suo; iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest; tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit; det uotam Phoebo Lesbis amata lyram.

nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti aureus in medio Marte tacetur Amor: at Paris est illic et adultera, n.o.bile crimen, et comes exstincto Laudamia uiro.

si bene te noui, non bella libentius istis dicis et a uestris in mea castra uenis.

_208. Tragedy and Love Elegy_

STAT uetus et multos incaedua silua per annos: credibilest illi numen inesse loco; fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, et latere ex omni dulce queruntur aues.

hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris, et mea quod, quaero, Musa moueret opus, uenit odoratos Elegea nexa capillos, et, puto, pes illi longior alter erat: forma decens, uestis tenuissima, uultus amantis; et pedibus uitium causa decoris erat.

uenit et ingenti uiolenta Tragoedia pa.s.su (fronte comae torua, palla iacebat humi; laeua ma.n.u.s sceptrum late regale mouebat, Lydius alta pedum uincla cothurnus erat) et prior 'ecquis erit' dixit 'tibi finis amandi, o argumenti lente poeta tui?

nequitiam uinosa tuam conuiuia narrant, narrant in multas conpita secta uias.

saepe aliquis digito uatem designat euntem, atque ait "hic hic est, quem ferus urit Amor."

fabula, nec sentis, tota iactaris in Vrbe, dum tua praeterito facta pudore refers.

tempus erat thyrso pulsum grauiore moueri; cessatum satis est: incipe maius opus!

materia premis ingenium; cane facta uirorum: "haec animo" dices "area facta meost".

quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae, primaque per numeros acta iuuenta suos; nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!

inplebit reges spiritus iste meos.'

hactenus, et mouit pictis innixa cothurnis densum caesarie terque quaterque caput.

altera, si memini, limis subrisit ocellis; (fallor, an in dextra myrtea uirga fuit?) 'quid grauibus uerbis, animosa Tragoedia,' dixit 'me premis? an numquam non grauis esse potes?

inparibus tamen es numeris dignata moueri, in me pugnasti uersibus usa meis.

non ego contulerim sublimia carmina nostris: obruit exiguas regia uestra foris.

sum leuis et mec.u.m leuis est, mea cura, Cupido: non sum materia fortior ipsa mea; rustica sit sine me lasciui mater Amoris: huic ego proueni lena comesque deae; quam tu non poteris duro reserare cothurno, haec est blanditiis ianua laxa meis; et tamen emerui plus, quam tu, posse, ferendo multa supercilio non patienda tuo.

per me decepto didicit custode Corinna liminis adstricti sollicitare fidem delabique toro tunica uelata soluta atque inpercussos nocte mouere pedes.

uel quotiens foribus ceris incisa pependi non uerita a populo praetereunte legi; quin ego me memini, dum custos saeuus abiret, ancillae missam delituisse sinu; quid, c.u.m me munus natali mittis, at illa rumpit et adposita uerba retersit aqua?

prima tuae moui felicia semina mentis: munus habes, quod te iam pet.i.t ista, meum.'

desierat: coepi 'per uos utramque rogamus, in uacuas auris uerba timentis eant.

altera me sceptro decoras altoque cothurno: iam nunc contacto magnus in ore sonus; altera das nostro uicturum nomen amori: ergo ades et longis uersibus adde breuis!

exiguum uati concede, Tragoedia, tempus: tu labor aeternus; quod pet.i.t illa, breuest.'

mota dedit ueniam: teneri properentur Amores, dum uacat; a tergo grandius urguet opus.

_209. Love and War_

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

The Oxford Book of Latin Verse Part 38 summary

You're reading The Oxford Book of Latin Verse. This manga has been translated by Updating. Author(s): Various. Already has 793 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

BestLightNovel.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to BestLightNovel.com