BestLightNovel.com

The Oxford Book of Latin Verse Part 63

The Oxford Book of Latin Verse - BestLightNovel.com

You’re reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 63 online at BestLightNovel.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit BestLightNovel.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

ANONYMOUS

384 A.D.

_353. Epitaph of M. Vettius Agorius Praetextatus and Paulina his Wife_

SPLENDOR parentum nil mihi maius dedit, quam quod marito digna iam tum uisa sum.

sed lumen omne uel decus nomen uiri, Agori, superbo qui creatus germine patriam, senatum coniugemque inluminas probitate mentis, moribus, studiis simul, uirtutis apicem quis supremum nanctus es.

tu namque quidquid lingua utraque est proditum cura soforum, porta quis caeli patet, uel quae periti condidere carmina uel quae solutis uocibus sunt edita, meliora reddis quam legendo sumpseras.

sed ista parua: tu pius mystes sacris teletis reperta mentis arcano premis diuumque numen multiplex doctus colis, sociam benigne coniugem nectens sacris hominum deumque consciam ac fidam tibi.

quid nunc honores aut potestates loquar hominumque uotis adpet.i.ta gaudia?

quae tu caduca ac parua semper autumans diuum sacerdos infulis celsus clues.

tu me, marite, disciplinarum bono puram ac pudicam sorte mortis eximens in templa ducis ac famulam diuis dicas.

te teste cunctis imbuor mysteriis, tu Dindymenes Atteosque antist.i.tem teletis honoras taureis consors pius.

Hecates ministram trina secreta edoces Cererisque Graiae tu sacris dignam paras.

te propter omnes me beatam, me piam celebrant, quod ipse me bonam disseminas, totum per orbem ignota noscor omnibus.

nam te marito cur placere non queam?

exempla de me Romulae matres petunt subolemque pulcram, si tuae similis, putant.

optant probantque nunc uiri nunc feminae quae tu magister indidisti insignia.

his nunc ademptis maesta coniunx maceror, felix, maritum si superst.i.tem mihi diui dedissent, sed tamen felix, tua quia sum fuique postque mortem mox ero.

'Paulina nostri pectoris consortio, fomes pudoris, cast.i.tatis uinculum amorque purus et fides caelo sata, arcana mentis cui reclusa credidi, munus deorum qui maritalem torum nectunt amicis et pudicis nexibus, pietate matris, coniugali gratia, nexu sororis, filiae modestia et quanta amicis iungimur fiducia, aetatis usu, consecrandi foedere, iugi fideli simplici concordia iuuans maritum, diligens ornans colens; Paulina ueri et cast.i.tatis conscia, dicata templis atque amica numinum, sibi maritum praeferens, Romam uiro, pudens fidelis pura mente et corpore, benigna cunctis, utilis penatibus...'

ASMENIVS

circa 400 A.D.

_354. Thoughts in a Garden_

ADESTE Musae, maximi proles Iouis, laudem feracis praedicemus hortuli.

hortus salubris corpori praebet cibos uariosque fructus saepe cultori refert, holus suaue, multiplex herbae genus, uuas nitentis atque fetus arborum.

non defit hortis et uoluptas maxima multisque mixta commodis iocunditas.

aquae strepentis uitreus lambit liquor sulcoque ductus irrigat riuus sata.

flores nitesc.u.n.t discolore germine pinguntque terram gemmeis honoribus.

apes susurro murmurant gratae leui, c.u.m summa florum uel nouos rores legunt.

fecunda uitis coniuges ulmos grauat textasue inumbrat pampinis harundines.

opaca praebent arbores umbracula prohibentque densis feruidum solem comis.

aues canorae garrulos fundunt sonos et semper auris cantibus mulcent suis.

oblectat hortus, auocat pascit tenet animoque maesto demit angores grauis; membris uigorem reddit et uisus capit, refert labori pleniorem gratiam, tribuit colenti multiforme gaudium.

THE ASMENIDAE

_I_

ASCLEPIADIVS

circa 400 A.D.

_355. Fortune_

O FORTVNA potens, at nimium leuis, tantum iuris atrox quae tibi uindicas, euertisque bonos, erigis improbos, nec seruare potes muneribus fidem.

Fortuna immeritos auget honoribus, Fortuna innocuos cladibus afficit.

iustos illa uiros pauperie grauat, indignos eadem diuitiis beat.

haec aufert iuuenes ac retinet senes, iniusto arbitrio tempora diuidens.

quod dignis adimit, traicit ad inpios.

nec discrimen habet rectaue iudicat: inconstans fragilis perfida lubrica nec quos clarificat perpetuo fouet, nec quos deseruit perpetuo premit.

_II_

PALLADIVS

_356. Orpheus_

THREICIVS quondam uates fide creditur canora mouisse sensus tristium ferarum atque amnis tenuisse uagos, sed et alites uolantis, et surda cantu concita.s.se saxa, suauisonaeque modos testudinis arbores secutae umbram feruntur praebuisse uati.

scilicet haud potuit, quae sunt sine, permouere, sensu (finxere docti fabulam poetae), sed placidis hominum dictis fera corda mitigauit doctaque uitam uoce temperauit; iust.i.tiam docuit, coetu uaga congregauit uno, moresque agrestis expoliuit Orpheus.

_III_

_357. Vergil Distichs_

_(a) Palladius._

CONDITVS hic ego sum, cuius modo rustica Musa per siluas, per rus uenit ad arma uirum.

_(b) Vomanius._

A siluis ad agros, ab agris ad proelia uenit Musa Maroneo n.o.bilis ingenio.

_(c) Maximinus._

Carminibus pecudes et rus et bella canendo nomen inexstinctum Vergilius merui.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

The Oxford Book of Latin Verse Part 63 summary

You're reading The Oxford Book of Latin Verse. This manga has been translated by Updating. Author(s): Various. Already has 1474 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

BestLightNovel.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to BestLightNovel.com