BestLightNovel.com

The Carmina of Caius Valerius Catullus Part 19

The Carmina of Caius Valerius Catullus - BestLightNovel.com

You’re reading novel The Carmina of Caius Valerius Catullus Part 19 online at BestLightNovel.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit BestLightNovel.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45 Tota domus gaudet regali splendida gaza.

Pulvinar vero divae geniale locatur Sedibus in mediis, Indo quod dente politum Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

Haec vestis priscis hominum variata figuris 50 Heroum mira virtutes indicat arte.

Namque fluentisono prospectans litore Diae Thesea cedentem celeri c.u.m cla.s.se tuetur Indomitos in corde gerens Ariadna furores, Necdum etiam sese quae visit visere credit, 55 Vt pote fallaci quae tum primum excita somno Desertam in sola miseram se cernat arena.

Inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, Inrita ventosae linquens promissa procellae.



Quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60 Saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, Prospicit et magnis curarum fluctuat undis, Non flavo retinens subtilem vertice mitram, Non contecta levi + velatum pectus amictu, Non tereti strophio lactantes vincta papillas, 65 Omnia quae toto delapsa e corpore pa.s.sim Ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.

Set neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus Illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, Toto animo, tota pendebat perdita mente. 70 A misera, adsiduis quam luctibus externavit Spinosas Erycina serens in pectore curas Illa tempestate, ferox quom robore Theseus Egressus curvis e litoribus Piraei Attigit iniusti regis Gortynia tecta. 75 Nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exolvere caedis Electos iuvenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.

Quis angusta malis c.u.m moenia vexarentur, 80 Ipse suom Theseus pro caris corpus Athenis Proicere optavit potius quam talia Cretam Funera Cecropiae nec funera portarentur, Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris Magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. 85 Hunc simulac cupido conspexit lumine virgo Regia, quam suavis expirans castus odores Lectulus in molli conplexu matris alebat, Quales Eurotae progignunt flumina myrtus Aurave distinctos educit verna colores, 90 Non prius ex illo flagrantia declinavit Lumina, quam cuncto concepit corpore flammam Funditus atque imis exarsit tota medullis.

Heu misere exagitans inmiti corde furores Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95 Quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, Qualibus incensam iactastis mente puellam Fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!

Quantos illa tulit languenti corde timores!

Quam tum saepe magis + fulgore expalluit auri! 100 c.u.m saevom cupiens contra contendere monstrum Aut mortem oppeteret Theseus aut praemia laudis.

Non ingrata tamen frustra munuscula divis Promittens tacito succepit vota labello.

Nam velut in summo quatientem brachia Tauro 105 Querc.u.m aut conigeram sudanti cortice pinum Indomitum turben contorquens flamine robur Eruit (illa procul radicitus exturbata p.r.o.na cadit, late quast impetus obvia frangens), Sic domito saevom prostravit corpore Theseus 110 Nequiquam vanis iactantem cornua ventis.

Inde pedem sospes multa c.u.m laude reflexit Errabunda regens tenui vestigia filo, Ne labyrintheis e flexibus egredientem Tecti frustraretur in.o.bservabilis error. 115 Sed quid ego a primo digressus carmine plura Conmemorem, ut linquens genitoris filia voltum, Vt consanguineae conplexum, ut denique matris, Quae misera in gnata deperdita laetabatur, Omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, 120 Aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae _Venerit_, aut ut eam devinctam lumina somno Liquerit inmemori discedens pectore coniunx?

Saepe illam perhibent ardenti corde furentem Clarisonas imo fudisse e pectore voces, 125 Ac tum praeruptos tristem conscendere montes, Vnde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, Tum tremuli salis adversas procurrere in undas Mollia nudatae tollentem tegmina surae, Atque haec extremis maestam dixisse querellis, 130 Frigidulos udo singultus ore cientem.

'Sicine me patriis avectam, perfide, ab oris, Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?

Sicine discedens neglecto numine divom Inmemor a, devota domum periuria portas? 135 Nullane res potuit crudelis flectere mentis Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, Inmite ut nostri vellet miserescere pectus?

At non haec quondam n.o.bis promissa dedisti, Vane: mihi non haec miserae sperare iubebas, 140 Sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos: Quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.

Iam iam nulla viro iuranti femina credat, Nulla viri speret sermones esse fideles; Quis dum aliquid cupiens animus praegest.i.t apisci, 145 Nil metuunt iurare, nihil promittere parc.u.n.t: Sed simulac cupidae mentis satiata libidost, Dicta nihil meminere, nihil periuria curant.

Certe ego te in medio versantem turbine leti Eripui, et potius germanum amittere crevi, 150 Quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.

Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque Praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.

Quaenam te genuit sola sub rupe leaena?

Quod mare conceptum spumantibus expuit undis? 155 Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis?

Talia qui reddis pro dulci praemia vita.

Si tibi non cordi fuerant conubia nostra, Saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, At tamen in vostras potuisti ducere sedes, 160 Quae tibi iocundo famularer serva labore, Candida permulcens liquidis vestigia lymphis Purpureave tuum consternens veste cubile.

Sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris, Externata malo, quae nullis sensibus auctae 165 Nec missas audire queunt nec reddere voces?

Ille autem prope iam mediis versatur in undis, Nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.

Sic nimis insultans extremo tempore saeva Fors etiam nostris invidit questibus aures. 170 Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, Indomito nec dira ferens stipendia tauro Perfidus in Creta religa.s.set navita funem, Nec malus hic celans dulci crudelia forma 175 Consilia in nostris requiesset sedibus hospes!

Nam quo me referam? quali spe perdita nitar?

Idomeneosne petam montes? a, gurgite lato Discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?

An patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui, 180 Respersum iuvenem fraterna caede secuta?

Coniugis an fido consoler memet amore, Quine fugit lentos incurvans gurgite remos?

Praeterea nullo litus, sola insula, tecto, Nec patet egressus pelagi cingentibus undis: 185 Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, Omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

Non tamen ante mihi languescent lumina morte, Nec prius a fesso secedent corpore sensus, Quam iustam a divis exposcam prodita multam, 190 Caelestumque fidem postrema conprecer hora.

Quare facta virum multantes vindice poena, Eumenides, quibus anguino redimita capillo Frons expirantis praeportat pectoris iras, Huc huc adventate, meas audite querellas, 195 Quas ego vae! misera extremis proferre medullis Cogor inops, ardens, amenti caeca furore.

Quae quoniam verae nasc.u.n.tur pectore ab imo, Vos nolite pati nostrum vanescere luctum, Sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200 Tali mente, deae, funestet seque suosque.'

Has postquam maesto profudit pectore voces, Supplicium saevis exposcens anxia factis, Adnuit invicto caelestum numine rector, Quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205 Aequora concussitque micantia sidera mundus.

Ipse autem caeca mentem caligine Theseus Consitus oblito dimisit pectore cuncta, Quae mandata prius constanti mente tenebat, Dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210 Sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.

Namque ferunt olim, castae c.u.m moenia divae Linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, Talia conplexum iuveni mandata dedisse.

'Gnate, mihi longa iocundior unice vita, 215 Reddite in extrema nuper mihi fine senectae, 217 Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, 216 Quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus Eripit invito mihi te, cui languida nondum Lumina sunt gnati cara saturata figura: 220 Non ego te gaudens laetanti pectore mittam, Nec te ferre sinam fortunae signa secundae, Sed primum multas expromam mente querellas, Canitiem terra atque infuso pulvere foedans, Inde infecta vago suspendam lintea malo, 225 Nostros ut luctus nostraeque incendia mentis Carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.

Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, Quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei Adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230 Tum vero facito ut memori tibi condita corde Haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, Vt simulac nostros invisent lumina colles, Funestam antennae deponant undique vestem, Candidaque intorti sustollant vela rudentes, 235 Lucida qua splendent summi carchesia mali, 235b Quam primum cernens ut laeta gaudia mente Agnoscam, c.u.m te reducem aetas prospera sistet.'

Haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes Aerium nivei montis liquere cac.u.men. 240 At pater, ut summa prospectum ex arce petebat, Anxia in adsiduos absumens lumina fletus, c.u.m primum infecti conspexit lintea veli, Praecipitem sese scopulorum e vertice iecit, Amissum credens inmiti Thesea fato. 245 Sic funesta domus ingressus tecta paterna Morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum Obtulerat mente inmemori talem ipse recepit.

Quae tamen aspectans cedentem maesta carinam Multiplices animo volvebat saucia curas. 250 At parte ex alia florens volitabat Iacchus c.u.m thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, Te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.

Quae tum alacres pa.s.sim lymphata mente furebant Euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. 255 Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, Pars e divolso iactabant membra iuvenco, Pars sese tortis serpentibus incingebant, Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, Orgia, quae frustra cupiunt audire profani, 260 Plangebant aliae proceris tympana palmis Aut tereti tenues tinnitus aere ciebant, Multis raucisonos efflabant cornua bombos Barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

Talibus amplifice vestis decorata figuris 265 Pulvinar conplexa suo velabat amictu.

Quae postquam cupide spectando Thessala p.u.b.es Expletast, sanctis coepit decedere divis.

Hic, qualis flatu placidum mare matutino Horrificans Zephyrus proclivas incitat undas 270 Aurora exoriente vagi sub limina Solis, Quae tarde primum clementi flamine pulsae Procedunt (leni resonant plangore cachinni), Post vento crescente magis magis increbesc.u.n.t Purpureaque procul nantes a luce refulgent, 275 Sic ibi vestibuli linquentes regia tecta Ad se quisque vago pa.s.sim pede discedebant.

Quorum post abitum princeps e vertice Pelei Advenit Chiron portans silvestria dona: Nam quosc.u.mque ferunt campi, quos Thessala magnis 280 Montibus ora creat, quos propter fluminis undas Aura parit flores tepidi fecunda Favoni, Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, Quo permulsa domus iocundo risit odore.

Confestim Penios adest, viridantia Tempe, 285 Tempe, quae silvae cingunt super inpendentes, + Minosim linquens crebris celebranda ch.o.r.eis, Non vacuos: namque ille tulit radicitus altas f.a.gos ac recto proceras stipite laurus, Non sine nutanti platano lentaque sorore 290 Flammati Phaethontis et aeria cupressu.

Haec circ.u.m sedes late contexta locavit, Vestibulum ut molli velatum fronde vireret.

Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, Extenuata gerens veteris vestigia poenae, 295 Quam quondam scythicis restrictus membra catena Persolvit pendens e verticibus praeruptis.

Inde pater divom sancta c.u.m coniuge natisque Advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens Vnigenamque simul cultricem montibus Idri: 300 Pelea nam tec.u.m pariter soror aspernatast Nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis, Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, Large multiplici constructae sunt dape mensae, c.u.m interea infirmo quatientes corpora motu 305 Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.

His corpus tremulum conplectens undique vestis Candida purpurea talos incinxerat ora, Annoso niveae residebant vertice vittae, Aeternumque ma.n.u.s carpebant rite laborem. 310 Laeva colum molli lana retinebat amictum, Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis, tum p.r.o.no in pollice torquens Libratum tereti versabat turbine fusum, Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315 Laneaque aridulis haerebant morsa labellis, Quae prius in levi fuerant extantia filo: Ante pedes autem candentis mollia lanae Vellera virgati custodibant calathisci.

Haec tum clarisona pectentes vellera voce 320 Talia divino fuderunt carmine fata, Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

O decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325 Veridic.u.m oraclum. sed vos, quae fata sequuntur, Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto c.u.m sidere coniunx, Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore 330 Languidulosque paret tec.u.m coniungere somnos, Levia substernens robus...o...b..achia collo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Nulla domus tales umquam conexit amores, Nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335 Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Nascetur vobis expers terroris Achilles, Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, Quae persaepe vago victor certamine cursus 340 Flammea praevertet celeris vestigia cervae.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Non illi quisquam bello se conferet heros, c.u.m Phrygii Teucro manabunt sanguine + tenen, Troicaque obsidens longinquo moenia bello 345 Periuri Pelopis vastabit tertius heres.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Illius egregias virtutes claraque facta Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, c.u.m in cinerem canos solvent a vertice crines 350 Putridaque infirmis variabunt pectora palmis.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Namque velut densas praecerpens cultor aristas Sole sub ardenti flaventia demet.i.t arva, Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. 355 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, Quae pa.s.sim rapido diffunditur h.e.l.lesponto, Cuius iter caesis angustans corporum acervis Alta tepefaciet permixta flumina caede. 360 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Denique testis erit morti quoque reddita praeda, c.u.m terrae ex celso coacervatum aggere bustum Excipiet niveos percussae virginis artus.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 365

Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis Vrbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, Alta Polyxenia madefient caede sepulcra, Quae, velut ancipiti succ.u.mbens victima ferro, Proiciet trunc.u.m submisso poplite corpus. 370 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Quare agite optatos animi coniungite amores.

Accipiat coniunx felici foedere divam, Dedatur cupido iandudum nupta marito.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 375

Non illam nutrix orienti luce revisens Hesterno collum poterit circ.u.mdare filo, [Currite ducentes subtegmina, currite, fusi]

Anxia nec mater discordis maesta puellae Secubitu caros mittet sperare nepotes. 380 Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Talia praefantes quondam felicia Pelei Carmina divino cecinerunt pectore Parcae.

Praesentes namque ante domos invisere castas Heroum et sese mortali ostendere coetu 385 Caelicolae nondum spreta pietate solebant.

Saepe pater divom templo in fulgente residens, Annua c.u.m festis venissent sacra diebus, Conspexit terra centum proc.u.mbere tauros.

Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo 390 Thyiadas effusis euhantes crinibus egit.

c.u.m Delphi tota certatim ex urbe ruentes Acciperent laeti divom fumantibus aris.

Saepe in letifero belli certamine Mavors Aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo 395 Armatas hominumst praesens hortata catervas.

Sed postquam tellus scelerest imbuta nefando, Iust.i.tiamque omnes cupida de mente fugarunt, Perfudere ma.n.u.s fraterno sanguine fratres, Dest.i.tit extinctos natus lugere parentes, 400 Optavit genitor primaevi funera nati, Liber ut innuptae poteretur flore novercae, Ignaro mater substernens se inpia nato Inpia non veritast divos scelerare penates: Omnia fanda nefanda malo permixta furore 405 Iustificam n.o.bis mentem avertere deorum.

Quare nec tales dignantur visere coetus, Nec se contingi patiuntur lumine claro.

LXIIII.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

The Carmina of Caius Valerius Catullus Part 19 summary

You're reading The Carmina of Caius Valerius Catullus. This manga has been translated by Updating. Author(s): Gaius Valerius Catullus. Already has 582 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

BestLightNovel.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to BestLightNovel.com