BestLightNovel.com

Henry the Sixth Part 2

Henry the Sixth - BestLightNovel.com

You’re reading novel Henry the Sixth Part 2 online at BestLightNovel.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit BestLightNovel.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Quod & princeps iste timorem habuerat filialem ad Dominum, patet in quammultis ejus actis et devotionibus. Primo referre solebat quidam Angliae reverendus antistes, se per decem annos confessoris sui officio functum apud ipsum regem Henric.u.m fuisse. Sed neque per tantum tempus mortalis alicujus [A III _a_] criminis maculam animam ejus tetigisse a.s.serebat. O! quanta vigilantia! O! quanta diligentia placendi Deo in tam sublimi et juvenili persona reperta est! Attendite reges & principes universi, juvenes et virgines & populi quique, & laudate Dominum in sanctis ejus. Hunc quoque regem virtute imitamini, qui malum fecisse poterat & non fecit: sed omnino dum vixit refugit, in quantum potuit, propter Dei displicentiam, hujuscemodi malum vel noxam.

_Cultor Dei sedulus erat._

Sedulus & verissimus Dei cultor erat rex iste, magis Deo et devotioni orationum deditus, quam mundanis vel temporalibus rebus tractandis, aut vanis ludis vel occupationibus exercendis: qualibus ut frivola ab eo despectis, aut in orationibus, aut in scripturarum vel cronicarum lectionibus a.s.sidue erat occupatus, ex quibus non pauca eloquia hauserat, ad ipsius aliorumque consolationem spiritualem. Unde omni statui, omnique conditioni hominum et aetati sedulus hortator & consultor ext.i.terat, juvenibus consulens, ut a vitiis declinarent, et virtutis viam a.s.sequerentur. Provectaeque aetatis viros et presbiteros, ut virtutis complementum, braviumque aeternae vitae prosequendo attingerent, ammonuit, proferens id psalmi: _Ite de virtute in virtutem: videbitur enim hinc Deus deorum in Syon._

_Devota habitudo ejus in ecclesia._

In ecclesia vel oratorio nunquam sedere sibi complacuit super sedile, aut huc illuc ve, ut moris est mundanorum, deambulare: sed nudato semper capite, dum divina saltem celebrarentur officia, rarissime regios erigens artus, quasi continue coram libro genua flectens, oculis ac manibus erectis, missalia, oracula, epistolas, euangelia internis visibus[4] promere gestiebat c.u.m celebrante. Nonnullis etiam solebat clericis destinare epistolas [A III _b_] exhortatorias, coelestibus plenas sacramentis et saluberrimis admonitionibus, in stuporem multorum.

Item & ubic[~u]que fuerat rex iste, semper devotissimus sanctae crucis, aliorumque Christianae religionis sacramentorum vel sacrorum, cultor et sedulus adorator ext.i.terat. In hujusmodi enim opere nudato capite devotius insedere[5] solebat, etiam in itineribus equitando. ita quod regale caputium terram petere ultro saepius faciebat, etiam dextrario insidens, nisi id ma.n.u.s suorum sitius[6] apprehenderet. Unde et maluit sanctae crucis signorum seriem in corona sua regia situari, quam florum vel foliorum similitudines quasc[~u]que, juxta illud sapientis: _Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanct.i.tatis_. &c. Tempestive valde, et quasi in initio divinorum officiorum solebat interesse. Sed et de prolixa protractione divinorum officiorum nusquam fastidium pa.s.sus erat, quanquam ultra meridiem protelabantur.

Item in ecclesia nullatenus accipites,[7] gladios, basillardos,[8]

contractus, confabulationes ve fieri sinebat: sed orationibus etiam suis potentatibus & proceribus, juxta illud Salvatoris eloquium, _Domus mea domus orationis est_, jussit crebrius esse vacandum, quod et fecerunt devote.

_Pudicitia ejus._

Pudicus enim & purus fuerat rex iste H. ab ineunte aetate sua. Omnem vero lasciviam verbo & opere dum juvenis erat declinaverat, quoadusque duxerat, nubilibus venientibus annis, praen.o.bilem dominam, dominam Margaretam, regis Ceciliae[9] filiam, ex qua unic.u.m tantummodo procreavit filium, Edwardum s. praen.o.bilem & virtuosum principem, c.u.m qua & cui conjugale foedus syncerissime omnino servaverat, etiam in ipsius dominae absentia, quae aliquando perlonga fuerat: nullam aliam a sua feminam tota sua [A IV _a_] vita impudice tangens. Non etiam ad praefatam suam conjugem effrenate, vel more impudicorum, habere solebat accessum dum insimul commanserunt: sed tantummodo ut ratio et rei necessitas, servata semper inter eos honestate conjugali et c.u.m magna gravitate.

_Exemplum._

In argumentum vero suae servatae pudicitiae, omnino consueverat effugere nuditatem et virorum et mulierum incantius[10] aspicere. ne, ut David, amore illicito caperetur, cujus animam, prout legimus, oculi depraedati fuerant. Propterea princeps iste pepigerat c.u.m oculis suis foedus, ut nec saltem impudice quamlibet aspicerat[11] feminam.

_Aliud exemplum._

Unde semel contigit, quod tempore natalis Domini ch.o.r.eas, vel spectaculum quoddam generosarum juvencularum, resolutis sinibus suis nudatas mamillas proponentium, quidam adduceret magnus dominus coram eo, ut ante regis aspectum juvenes illae mulierculae sic denudatae tripudiarent, ad probandum forsan eum, vel ad alliciendum regis juvenilem animum. Sed rex iste non improvidus, nec diabolicae fraudis ignarus, his spretis praestigiis, nimium indignatus, oculos avertens, dorsum ejus citius posuit, et ad cameram suam exivit dicens, =Fy fy, for shame, forsothe ye be to blame.=

Alias juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriae ex consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor illius Francisci Petrarchae a.s.sertionis: _Nuditas beluina in hominibus non placet: sed pudori amictus honestate consulitur._ Praeteria,[12] non tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A IV _b_]

cautionem adhibere solebat. Nam ante nuptias suas adoloscens[13]

cast.i.tatis alumnus existens, curiose per secretas suae camerae fenestras aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,[14] Dominis videlicet Jaspere[15] et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro tunc actissimam[16] & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitae adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul c.u.m contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent, ammonens eos.

_Contra avaritiam._

_Liberalitas ejus._

Contra pestem avaritiae, qua quamplurimi inficiuntur et languent, etiam terreni principes, Rex iste H. de quo loquimur, cautissimus, et erectissimus omnino fuerat. Quia nec donariis praefulgidis sibi donatis, nec excellentissimis divitiis, quas ipse possiderat[17] aliquotiens illicito amore captus fuerat. Sed ad pauperes omnino liberalis erat, eorum inopiam sublevando. Alios etiam quamplures largitate ditabat donorum, aut officiorum, vel saltem omnem ab eis egestatem amovebat.

Nequaquam suos opprimebat subditos immoderatis exactionibus, ut ceteri agunt principes et magnates: sed tanquam pius pater inter filios conversatus, eos decentissime ex suis relevans, propriis contentus maluit [A V _a_] sic juste inter eos vivere quam ipsi deficerent egestate, sua suppressi crudelitate. Quod de suis contentus fuerat, alienarum rerum minime cupidus, patet variis exemplis verissimis. Unde quidam magnus dominus optulit eidem regi preciosum coopertorium, ad lectum suum cameralem, undique n.o.bilibus aureis in magna mult.i.tudine stratum, c.u.m talibus verbis dicens: _De talibus sit vobis cura._ Sed regis animus, coelestia et spiritualia magis inhians, hujusmodi terrena postponens, minime attendebat hujusmodi munera.

Alias venientibus ad eundem regem executoribus reverendissimi domini cardinalis et episcopi Winto[=n]. sui avunculi, c.u.m praegrandi summa, duorum videlicet millium lib. auri eidem regi conferend'. ad suos usus, & ad necessaria regni pondera sublevanda, penitus respuit munus, nec quoquomodo habere voluit, dicens, _ipse fuerat pergratus mihi avunculus, & multum n.o.bis beneficus, dum vixerat: Dominus retribuat ei.

facite vos de bonis suis prout tenemini. nos nolumus ea recipere._ Ad quod dictum regium attoniti executores illi, supplicaverunt magestati regiae, ut saltem reciperet donum illud de manibus eorum, ad dotationem duorum collegiorum suorum, quae tunc quasi de novo funda.s.set, apud Cantabrigiam et Eton. Cui supplicationi et donationi libentissime favebat rex, mandans, ut, pro relevamine animae praefati sui avunculi, conferrent donum praedictis collegiis. Qui concito gradu mandatum regium expleverunt.

Item in suae liberalitatis ostentationem, qua c.u.m aliis pollebat virtutibus rex iste, in confusionem avariciae largissimus erat in donis, ut sui quondam testabantur. Donaverat enim uni de capellanis suis, dum audierat eum intentum ad sacerdotalia vestimenta resarcienda, plus quam decem mutatoria casularia de pannis suis sericis, ad missas in ecclesia, cui tunc praeerat idem sacerdos, celebrandas. Alias audiens unum de famulis suis multis furtive expoliatum [A V _b_] bonis, misit ei idem rex, in recompensationem sui dampni, XX n.o.bilia, c.u.m hoc consulens, ut ammodo magis providus esset de custodia bonorum suorum, et nec quicquam juris ageret c.u.m fure illo. Ecce quomodo misericordia & veritas obviaverunt sibi, justicia & pax osculatae sunt in nostro terreno principe.

O! rara[18] pietas & piissima charitas in homine inventa! Unde & idem princeps, tandem utroque privatus regno, Angliae videlicet & Franciae, quibus ante imperaverat, c.u.m rebus & bonis suis, non fracto, sed aequo id tulit animo, omnia temporalia parvipendens, dummodo Christum lucraretur et aeterna. Non tantum in temporalibus distribuendis largus, sed etiam in ecclesiasticis et spiritualibus benefitiis[19] conferendis, multum cautus et providus erat rex iste & discretus, ne indignis, vel quoad seipsum indigne, i. symoniace, talia conferret, prout res ostendit in personis ab eo promotis: immunis semper erat a symonia. Nam virtuti semper intendens, virtuosorum promotioni omnino vacabat, atque eos plurimum amabat. Accensae vero charitatis perurgebatur affectu, quando successori celeberrimi cardinalis Winto[=n] dixerat praefatus rex H. magistro Wilelmo Waynflet: _Accipe Wintonicam intronizationem, ut sis illic, sicut solent praedecessores praesules esse. sis longaevus super terram, et in virtutis via succrescens et proficiens._ Episcopos etiam Wurcestriae et Cestriae[20] simul, c.u.m multis aliis, pari liberalitate promovit, ut res satis innotuit. Unde ad ampliandum domum Dei, et cultum divinum, duo praeclara princ.i.p.atus sui tempore fundavit collegia praedicta, quae amplissimis dotavit praediis et redditibus, ad sustentationem pauperum scholarium non paucorum, in quibus non tam divina cotidie devotissime celebrantur officia, ad Dei omnipotentis laudem, quam scolastica dogmata c.u.m ceteris actibus continue exercentur, ad scientiae incrementum. Ad istorum vero duorum collegiorum [A VI _a_] iniciationem et fundamen, perquisivit ubique optimos lapides vivos, optime expeditos in virtute & scientia juvenculos, et sacerdotes qui ceteris praeessent ut doctores & tutores. Unde quoad presbyteros habendos dixerat rex suo legato in hac causa, _Minorascere eos potius tolleramus in musicalibus, quam in scripturarum scientiis._ Et quo ad pueros vel juvenculos, ei adductos ad scholatizand'. voluit eos rex omnino educari et nutriri, tam in virtute, quam in scientiis. Unde c.u.m aliquos eorum sibi obviam habuit aliquoties in castro de Wyndesoor, quo interdum irent, ad servos regis, eis notos, visitandos, comperto quod sui essent, admouit[21] eos de virtutis via prosequenda, dando c.u.m verbis etiam pecunias ad alliciendum eos, dicens: _Sitis boni pueri, mites et docibiles, et servi Domini._ Et si aliquos eorum curiam suam visitare deprehenderit, aliquando cohibuit corripiendo eos, ne hoc amodo iterarent, ne agnelli sui perditos suorum curialium actus vel mores saperent: vel proprios bonos mores in parte vel in toto amitterent, more agnorum vel ovium, quae inter vepres vel spinas pascentes, sua vellera dilaniant, et saepius in toto amittunt.

_Humilitas regis._

Loquendo de magna regis istius humilitate, sciendum, quod multum clarus fuerat virtute illa humilitatis. Non enim erubuit rex iste piissimus sacerdoti, celebranti coram eo, diligens minister fieri, respondendo ad missam, _Amen._ _Sed libera nos_, et similia. Ita vero fecit etiam michi communiter indigno sacerdoti. In mensa etiam succinctam faciens refectionem, quasi religiosus c.u.m concitata surrectione silentium servans stando Deo gratias totiens quotiens devotissime persolvit. Unde etiam, teste magistro doctore Tow[=n]. inst.i.tuit idem rex, quod per elemosinarium suum quidam discus, V. Christi vulnerum, quasi sanguinerubentium, repraesentativus, [A VI _b_] mensae suae, quando se reficere habuit, ante omnia alia fercula poneretur, quibus effigiebus devotius intentis,[22] ante quorumlibet ciborum attactum mirabiles Deo persolvebat devotiones.

Item equitando semel in strata quadam, jacente extra cemiterium ad orientem cujusdam ecclesiae, ubi pixis super altare pendens carebat sacramento eucharistiae, eo igitur non nudante caput, ut semper alias vel ante a.s.solet agere c.u.m magna devotione propter reverentiam sacramenti: admirantibus inde suis dominis et compluribus magnatibus, rationem reddit rex dicens: _Scio,_ inquit, _ibi non esse Dominum meum Iesum Christum, ob cujus honorem tanta facerem._ Quod ita repertum est ut dixit. unde et dic.u.n.t, qui eidem secreti erant, quod rex iste frequenter viderat Dominum nostrum Iesum, in forma humana repraesentantem se in sacramento altaris inter ma.n.u.s sacerdotis.

Consueverat etiam, ex permaxima humilitate & devotione, nocte et Dominicae resurrectionis tempore propria manu gerere magnum tortum, ob reverentiam Dominicae resurrectionis et fidem.

_Humilitas regis._

De ipsius etiam humilitate in incessu, in vestibus et aliis corporalibus indumentis, in verbis et ceteris corporis gestibus compluribus, constat, quam[23] obtusis sotularibus et ocreis a juventute uti consueverat adinstar coloni. Togam etiam longam c.u.m capucio rotulato ad modum burgensis, et talarem tunicam ultra genua demissam, caligas, ocreas, calceos omnino pulli coloris &c. omnimoda curiositate per eum prohebita[24] in consuetudine habuit.

Voluit etiam in princ.i.p.alibus anni festis, sed maxime quando ex consuetudine coronaretur, indui ad nudum corpus suum aspero cilitio, ut per asperitatem talem corpus ejus [B I _a_] arctaretur a lascivia, potius vero ut omnis arrogantia vel inanis gloria, quae ex hujusmodi oriri solet, reprimeretur.

_Labor et exercitium ejus._

De occupatione regis, qua[25] bene dies et tempora transigerat,[26]

compluribus notum est adhuc viventibus, quod omnino dies solemnes, & Dominicos in divinis officiis audiendis, et devotis orationibus ex parte sua pro se et populo suo omnino dedicare solebat, ne sabbata ejus hostes deriderent. Et ad similiter agendum etiam alios inducere diligenter studuit. unde et nonnulli, quondam eidem a.s.sistentes, a.s.serunt, quod tota ejus exultatio et gaudium erat in Dei laudibus et divinis servitiis rite & devote persolvendis. Ceteros vero dies etiam minus solemnes, non in ocio aut vanitatibus, non in commessationibus aut ebrietatibus, non in vaniloquiis aut ceteris nocivis dictis aut loquelis (quae amnia[27]

semper dum viveret declinabat,) immo paucissimis eloquiis, ut verbis aedificariis vel ceteris utilibus omnino usus fuerat: Sed dies illos aut in regni negotiis c.u.m consilio suo tractandis, prout rei exposcerat necessitas, aut in scripturarum lectionibus, vel in scriptis aut cronicis legendis non minus diligenter expendit. Unde et de eo testatus est miles quidam honorandus, quondam sibi camerarius fidelissimus, dominus Ricardus Tunstall, verbis et scriptis suis testimonium de eo dedit dicens: _In lege Domini fuit voluntas ejus die ac nocte._ In hujus etiam rei testimonium ipse Dominus rex graviter conquestus est michi in camera sua apud Eltham, quando solus c.u.m eo ibidem essem in sanctis suis libris c.u.m eo laborans, ejus salubribus monitis & profundissimae devotionis suspiriis intendens: dato pro tunc interim sono super hostio regio a quodam potentissimo regni duce, rex ait: _Sic inquietant me, ut vix raptim per dies et noctes valeam sine [B I _b_] strepitu aliquorum sacrorum dogmatum lectione refici._ Simile etiam quoddam huic semel contigit, me praesente apud Wyndesor. In attestationem etiam suae eximiae devotionis ad Deum, dic.u.n.t complures adhuc superst.i.tes, eidem etiam principi quondam familiares, quod quasi continue oculos suos ad coelum attollere consueverat, quasi coelicola quidam aut raptus, nec seipsum pro tempore, nec se circ.u.mstantes sentiens, quasi esset h.o.m.o extaticus, vel subcoelestis, conversationem suam in coelis habens, juxta illud apostoli, _Conversatio nostra in coelis est._

_Juramenta ejus._

Item nulla unquam habere solebat alia juramenta, ad confirmanda dicta sua veredica, quam haec verba proferendo, =Forsothe, and forsothe.= Ut ceteros[28] faceret, quos alloquibatur,[29] de dictis suis. Unde et quamplures, tam magnates, quam plebeos,[30] a gravibus juramentis, tum blande consulendo, tum dure corripiendo, compescuit. Quoniam abhominabilis erat eis[31] quisque jurans. Audiens autem rex quendam magnum dominum, sibi camerarium, ex abrupto et improvise graviter jurare, graviter increpavit eum, dicens: _Prohdolor! vos dominus familiae multae dum juramenta sic editis contra Dei mandatum, pessimum exhibitis[32]

exemplum servis et subditis vestris. ipsos enim similia facere provocatis._

_Pietas et patientia ejus._

De patientia istius regis, & benignissima ejus misericordia, quas per totam suam vitam in transgredientes sibi exercuit, dum regnaret, complurima verissime dici possunt.

Primo, c.u.m semel descenderet a villa sancti Albani Londonias per Crepylgate, videns supra portam ibi quartarium hominis positum super sudem sublimem, quaesivit, quid hoc esset? Et respondentibus [B II _a_] sibi dominis suis, quod erat IIII. pars cujusdam proditoris sui, qui falsus fuerat regiae majestati, ait rex, _Auferatur. Nolo enim aliquem Christianum tam crudeliter pro me tractari,_ & continuo sublatum est quartarium. Qui hoc vidit, testimonium dicit.

Item IIII. n.o.biles generosos, de proditione & crimine laesae majestatis regiae convictos, et super hac re legittime per judices condemnatos, et morte turp.i.s.sima plectissima"[33] plectendos piissime relaxavit, et a morte illa acerbissima eripuit, cartulam suae perdonationis pro eis liberandis ad loc.u.m supplicii citissime emittens.

Aliis tribus magnis dominis regni, in necessitate ejusdem[34] regis conspirantibus, infinita quasi mult.i.tudine armatorum hominum congregata, ambitione quadam regii culminis intentata, prout res postea manifestius claruit, rex iste non minorem exhibuit misericordiam. Condonabat enim omnibus tam capitaneis, quam ceteris sibi subditis, quod ei tunc maligne intenderant, dummodo se ei submitterent.

Consimilem etiam misericordiam compluribus aliis ostendit, specialiter autem duobus, mortem ei intendentibus, quorum unus collo suo grave vulnus inflixit, volens excerebra.s.se, vel decolla.s.se eum, quod tamen rex patientissime tulit, dicens, =Forsothe, & forsothe, ye do fouly to smyte a kynge enoynted so.=

Alter vero c.u.m sicca[35] percussit eum in latere, dum in turri fuerat carcere detentus, qui post hoc commissum facinus putans, se regem ex suo ictu nephario occidisse, timens se capiendum fore, citissime aufugit, deprehensum tamen eum, & eidem regi postea adductum, convalescens rex, et e carcere illo eductus, et ad regalia fastigia, Deo favente et agente, iterum sublimatus sine bellis post longa exilia et diutinam ejus incarcerationem, pardonavit eum ex summa sua clementia, sicut et praedictum suum persecutorem.

Unde et famuli quondam eidem regi a.s.serunt, quod nullam personam, quantumcunque [B II _b_] sibi noxiam, voluit aliquoties mulctari. Quod etiam in quam multis liquet personis, quibus valde fuerat gratiosus et misericors imitator effectus illius qui ait: _Misericordiam volo, & nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat._ qui etiam, ut apostolus ait, _Omnium hominum salutem affectabat._ nec mirum. Quoniam etiam non inerat ejus animae vana illa gloriatio, qua etiam venatores potiuntur captis bestiis ex nimia complacentia, videlicet ut intueretur appet.i.tum animal in interitu suo c.u.m truculentia contaminari, nec caedi innocui quadrupedes[36] aliquando voluit interesse. Quid plura? Certe inter quos et quibus tam benignus et misericors ext.i.terat rex iste, hos tandem invenit ingratissimos, ut Christus Judaeos. Nam quem dextera Dei in tantam sublimaverat gloriam, ut supra habetur, isti patriales,[37]

insimul conglobati, rabie quadam crudilissima[38] praefatum regem misericordissimum potestate regia privaverunt, et a suo regno et regimine expulerunt, qui tandem post latebras, quas ad tempus, propter sui tutelam, secretioribus fovebat locis, inventus etiam captus, velut proditor & maleficus Londonium adductus in turri ibidem incarceratus erat, ubi famem, sitim, obprobria, irrisiones, blasphemeas,[39] aliasque injurias complurimas, ut verus Christi sequester, patienter tolleravit, et tandem mortis ibi corporis violentiam sustinuit propter regnum, ut tunc sperabatur, ab aliis pacifice possidendum. Anima autem ipsius, ut pie credimus, ex miraculorum, ubi corpus ejus humatur, diutina continuatione, c.u.m Deo in coelestibus vivente, ubi, post istius seculi aerumnas, c.u.m justis in aeterno Dei contuitu feliciter gaudet, pro terreno & transitorio regno hoc patienter amisso, aeternum jam possidens in aevum.

_Revelationes ei ostensae._ [B III _a_]

Praeterea, de coelestibus sacramentis, eidem regi ostensis, silendum esse non puto. In turri enim Londoniarum detentus, interrogatus erat a quodam sibi capellano erga festum Paschae, quomodo anima ejus concordaret in hoc sacratissimo tempore c.u.m instantibus suis tribulationibus inevitabiliter emergentibus? Et respondit rex dicens, _Regnum coelorum, cui me semper ab infantia mea devovi, appellans exposco. De regno isto transitorio & terrestri non magna n.o.bis cura est. Cognatus noster de Marchia se interponit, ut sibi placet. Hoc ipsum tantummodo requiro, quatinus sacramenta Paschalia & ecclesiastica c.u.m aliis Christicolis in die coenae recipiam, ut moris nostri est,_ unde & propter nimiam suam devotionem, quam ad Deum, et ad ejus sacramenta, semper habuerat, non incongrue videtur, quod coelestibus sacramentis fuisset saepius ill.u.s.tratus, & in suis tribulationibus consolatus. Fertur enim a nonnullis secretioribus sibi personis, quibus solebat secreta sua reserare, quod frequenter viderat Dominum Iesum in manibus celebrantis tractatum in forma humana ei apparere sub sacramento. Dixerat iterum apud Waltha[=m] olim existens cuidam in secretis, aliis tamen a retro hoc audientibus, de multiplici revelatione Dominica sibi facta per tres annos continuos in festo sancti Edwardi, quod in vigilia Epiphaniae accidit de gloria Domini, in effigie humana apparentis, de ejus corona, & de a.s.sumptione beatae Mariae in corpore & anima ostentione.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Henry the Sixth Part 2 summary

You're reading Henry the Sixth. This manga has been translated by Updating. Author(s): John Blakman. Already has 1746 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

BestLightNovel.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to BestLightNovel.com