The Works of George Berkeley - BestLightNovel.com
You’re reading novel The Works of George Berkeley Part 62 online at BestLightNovel.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit BestLightNovel.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy
Etenim voces illae eodem modo intelligendae sunt ac vox _attractio_; et quemadmodum haec est hypothesis solummodo mathematica(957), non autem qualitas physica: idem etiam de illis intelligi debet, et ob eandem rationem. Nam sicut veritas et usus theorematum de mutua corporum attractione in philosophia mechanica stabiles manent, utpote unice fundati in motu corporum, sive motus iste causari supponatur per actionem corporum se mutuo attrahentium, sive per actionem agentis alicujus a corporibus diversi impellentis et moderantis corpora; pari ratione, quaecunque tradita sunt de regulis et legibus motuum, simul ac theoremata inde deducta, manent inconcussa, dum modo concedantur effectus sensibiles, et ratiocinia iis innixa; sive supponamus actionem ipsam, aut vim horum effectuum causatricem, esse in corpore, sive in agente incorporeo.
29. Auferantur ex idea corporis extensio, soliditas, figura, remanebit nihil(958). Sed qualitates istae sunt ad motum indifferentes, nec in se quidquam habent quod motus principium dici possit. Hoc ex ipsis ideis nostris perspicuum est. Si igitur voce _corpus_ significatur id quod concipimus, plane constat inde non peti posse principium motus: pars scilicet nulla aut attributum illius causa efficiens vera est, quae motum producat. Vocem autem proferre, et nihil concipere, id demum indignum esset philosopho.
30. Datur res cogitans, activa, quam principium motus ... in n.o.bis experimur(959). Hanc _animam_, _mentem_, _spiritum_ ... Datur etiam res extensa, iners, impenetrabilis, ... quae a priori toto clo differt, novumque genus(960) ... Quantum intersit inter res cogitantes et extensas, primus omnium deprehendens Anaxagoras, vir longe sapientissimus, a.s.serebat mentem nihil habere c.u.m corporibus commune, id quod constat ex primo libro Aristotelis _De Anima_(961). Ex neotericis idem optime animadvert.i.t Cartesius(962). Ab eo alii(963) rem satis claram vocibus obscuris impeditam ac difficilem reddiderunt.
31. Ex dictis manifestum est eos qui vim activam, actionem, motus principium, in _corporibus_ revera inesse affirmant, sententiam nulla experientia fundatam amplecti, eamque terminis obscuris et generalibus adstruere, nec quid sibi velint satis intelligere. E contrario, qui _mentem_ esse principium motus volunt, sententiam propria experientia munitam proferunt, hominumque omni aevo doctissimorum suffragiis comprobatam.
32. Primus Anaxagoras(964) t?? ???? introduxit, qui motum inerti materiae imprimeret. Quam quidem sententiam probat etiam Aristoteles(965), pluribusque confirmat, aperto p.r.o.nuncians primum movens esse immobile, indivisibile, et nullam habens magnitudinem. Dicere autem, omne me vum esse mobile, recte animadvert.i.t idem esse ac s diceret, omne aedificativum esse aedificabile, _Physic_, lib Plato insuper in Timaeo(966) tradit machinam hanc corpo seu mundum visibilem, agitari et animari a mente, sensum omnem fugiat. Quinetiam hodie philosophi siani(967) principium motuum naturalium Deum agnoscun. Et Newtonus(968) pa.s.sim nec obscure innuit, non solummodo motum ab initio a numine profectum esse, verum adhuc systema mundanum ab eodem actu moveri. Hoc sacris literis consonum est: hoc scholasticorum calculo comprobatur. Nam etsi Peripatetici naturam tradant esse principium motus et quietis, interpretantur tamen naturam naturantem esse Deum(969). Intelligunt nimirum corpora omnia systematis hujusce mundani a mente praepotenti juxta certam et constantem rationem(970) moveri.
33. Caeterum qui principium vitale corporibus tribuunt, obscurum aliquid et rebus parum conveniens fingunt. Quid enim aliud est vitali principio praeditum esse quam vivere? aut vivere quam se movere, sistere, et statum suum mutare? Philosophi autem hujus saeculi doctissimi pro principio indubitato ponunt, omne corpus perseverare in statu suo, vel quietis vel motus uniformis in dir.e.c.t.u.m, nisi quatenus aliunde cogitur statum ilium mutare: e contrario, in anima sentimus esse facultatem tam statum suum quam aliarum rerum mutandi; id quod proprie dicitur vitale, animamque a corporibus longe discriminat.
34. Motum et quietem in corporibus recentiores considerant velut duos status existendi, in quorum utrovis corpus omne sua natura iners permaneret(971), nulla vi externa urgente. Unde colligere licet, eandem esse causam motus et quietis, quae est existentiae corporum. Neque enim quaerenda videtur alia causa existentiae corporis successivae in diversis partibus spatii, quam illa unde derivatur existentia ejusdem corporis successiva in diversis partibus temporis. De Deo autem Optimo Maximo rerum omnium Conditore et Conservatore tractare, et qua ratione res cunctae a summo et vero Ente pendeant demonstrare, quamvis pars sit scientiae humanae praecellentissima, spectat tamen potius ad philosophiam primam(972), seu metaphysicam et theologiam, quam ad philosophiam naturalem, quae hodie fere omnis continetur in experimentis et mechanica. Itaque cognitionem de Deo vel supponit philosophia naturalis, vel mutuatur ab aliqua scientia superiori. Quanquam verissimum sit, naturae investigationem scientiis altioribus argumenta egregia ad sapientiam, bonitatem, et potentiam Dei ill.u.s.trandam et probandam undequaque subministrare.
35. Quod haec minus intelligantur, in causa est, cur nonnulli immerito repudient physicae principia mathematica, eo scilicet nomine quod illa causas rerum efficientes non a.s.signant: quum tamen revera ad physicam aut mechanicam spectet regulas(973) solummodo, non causas efficientes, impulsionum attractionumve, et ut verbo dicam, motuum leges tradere; ex iis vero positis phaenomenon particularium solutionem, non autem causam efficientem a.s.signare.
36. Multum intererit considera.s.se quid proprie sit principium, et quo sensu intelligenda sit vox illa apud philosophos(974). Causa quidem vera efficiens et conservatrix rerum omnium jure optimo appellatur fons et principium earundem. Principia vero philosophiae experimentalis proprie dicenda sunt fundamenta quibus illa innit.i.tur, seu fontes unde derivatur, (non dico existentia, sed) cognitio rerum corporearum, sensus utique ex experientia. Similiter, in philosophia mechanica, principia dicenda sunt, in quibus fundatur et continetur universa disciplina, leges illae motuum primariae, quae experimentis comprobatae, ratiocinio etiam excultae sunt et redditae universales(975). Hae motuum leges commode dic.u.n.tur principia, quoniam ab iis tam theoremata mechanica generalia quam particulares t??
fa??????? explicationes derivantur.
37. Tum nimirum dici potest quidpiam explicari mechanice, c.u.m reducitur ad ista principia simplicissima et universalissima, et per accuratum ratiocinium, c.u.m iis consentaneum et connexum esse ostenditur. Nam inventis semel naturae legibus, deinceps monstrandum est philosopho, ex constanti harum legum observatione, hoc est, ex iis principiis phaenomenon quodvis necessario consequi: id quod est phaenomena explicare et solvere, causamque, id est rationem cur fiant, a.s.signare.
38. Mens humana gaudet scientiam suam extendere et dilatare. Ad hoc autem notiones et propositiones generales efformandae sunt, in quibus quodam modo continentur propositiones et cognitiones particulares, quae turn demum intelligi creduntur c.u.m ex primis illis continuo nexu deduc.u.n.tur. Hoc geometris notissimum est. In mechanica etiam praemittuntur notiones, hoc est definitiones, et enunciationes de motu primae et generales, ex quibus postmodum methodo mathematica conclusiones magis remotae et minus generales colliguntur. Et sicut per applicationem theorematum geometricorum, corporum particularium magnitudines mensurantur; ita etiam per applicationem theorematum mechanices universalium, systematis mundani partium quarumvis motus, et phaenomena inde pendentia, innotesc.u.n.t et determinantur: ad quem scopum unice collineandum physico.
39. Et quemadmodum geometrae, disciplinae causa, multa comminisc.u.n.tur, quae nec ipsi describere possunt, nec in rerum natura invenire; simili prorsus ratione mechanicus voces quasdam abstractas et generales adhibet, fingitque in corporibus _vim_, _actionem_, _attractionem_, _solicitationem_, &c. quae ad theorias et enunciationes, ut et computationes de motu apprime utiles sunt, etiamsi in ipsa rerum veritate et corporibus actu existentibus frustra quaererentur, non minus quam quae a geometris per abstractionem mathematicam finguntur.
40. Revera ope sensuum nil nisi effectus seu qualitates sensibiles, et res corporeas omnino pa.s.sivas, sive in motu sint sive in quiete, percipimus: ratioque et experientia activum nihil praeter mentem aut animam esse suadet. Quidquid ultra fingitur, id ejusdem generis esse c.u.m aliis hypothesibus et abstractionibus mathematicis existimandum: quod penitu sanimo infigere oportet. Hoc ni fiat, facile in obscuram scholasticorum subtilitatem, quae per tot saecula, tanquam dira quaedam pestis, philosophiam corrupit, relabi possumus.
41. Principia mechanica legesque motuum aut naturae universales, saeculo ultimo feliciter inventae, et subsidio geometriae tractatae et applicatae, miram lucem in philosophiam intulerunt. Principia vero metaphysica causaeque reales efficientes motus et existentiae corporum attributorumve corporeorum nullo modo ad mechanicam aut experimenta pertinent; neque eis lucem dare possunt, nisi quatenus, velut praecognita, inserviant ad limites physicae praefiniendos, eaque ratione ad tollendas difficultates quaestionesque peregrinas.
42. Qui a spiritibus motus principium petunt, ii vel rem corpoream vel incorpoream voce _spiritus_ intelligunt. Si rem corpoream, quantumvis tenuem, tamen redit difficultas: si incorpoream, quantumvis id verum sit, attamen ad physicam non proprie pertinet. Quod si quis philosophiam naturalem ultra limites experimentorum et mechanicae extenderit, ita ut rerum etiam incorporearum, et inextensarum cognitionem complectatur, latior quidem illa vocis acceptio tractationem de anima, mente, seu principio vitali admitt.i.t. Caeterum commodius erit, juxta usum jam fere receptum, ita distinguere inter scientias, ut singulae propriis circ.u.mscribantur cancellis, et philosophus naturalis totus sit in experimentis, legibusque motuum, et principiis mechanicis, indeque depromptis ratiociniis; quidquid autem de aliis rebus protulerit, id superiori alicui scientiae acceptum referat. Etenim ex cognitis naturae legibus pulcherrimae theoriae, praxes etiam mechanicae ad vitam utiles consequuntur. Ex cognitione autem ipsius naturae Auctoris considerationes longe praestantissimae quidem illae, sed metaphysicae, theologicae, morales oriuntur.
43. De _principiis_ hactenus: nunc dicendum de _natura_ motus(976). Atque is quidem, c.u.m sensibus clare percipiatur, non tam natura sua, quam doctis philosophorum commentis obscuratus est. Motus nunquam in sensus nostros incurrit sine mole corporea, spatio, et tempore. Sunt tamen qui motum, tanquam ideam quandam simplicem et abstractam, atque ab omnibus aliis rebus sejunctam, contemplari student. Verum idea illa tenuissima et subtilissima(977) intellectus aciem eludit: id quod quilibet sec.u.m meditando experiri potest. Hinc nasc.u.n.tur magnae difficultates de natura motus, et definitiones, ipsa re quam ill.u.s.trare debent longe obscuriores.
Hujusmodi sunt definitiones illae Aristotelis et Scholasticorum(978), qui motum dic.u.n.t esse _actum mobilis quatenus est mobile, vel actum entis in potentia quatenus in potentia_. Hujusmodi etiam est illud viri(979) inter recentiores celebris, qut a.s.serit _nihil in motu esse reale praeter momentaneum illud quod in vi ad mutationem nitente const.i.tui debet_. Porro constat, horum et similium definitionum auctores in animo habuisse abstractam motus naturam, seclusa omni temporis et spatii consideratione, explicare: sed qua ratione abstracta ilia motus quintessentia (ut ita dicam) intelligi possit, non video.
44. Neque hoc contenti, ulterius pergunt, partesque ipsius motus a se invicem dividunt et secernunt, quarum ideas distinctas, tanquam entium revera distinctorum, efformare conantur. Etenim sunt qui motionem a motu distinguant, illam velut instantaneum motus elementum spectantes.
Velocitatem insuper, conatum, vim, impetum totidem res essentia diversas esse volunt, quarum quaeque per propriam atque ab aliis omnibus segregatam et abstractam ideam intellectui objiciatur. Sed in hisce rebus discutiendis, stantibus iis quae supra disseruimus(980), non est cur diutius immoremur.
45. Multi etiam per _transitum_(981) motum definiunt, obliti, scilicet, transitum ipsum sine motu intelligi non posse, et per motum definiri oportere. Verissimum adeo est definitiones, sicut nonnullis rebus lucem, ita vicissim aliis tenebras afferre. Et profecto, quasc.u.mque res sensu percipimus, eas clariores aut notiores definiendo efficere vix quisquam potuerit. Cujus rei vana spe allecti res faciles difficillimas(982) reddiderunt philosophi, mentesque suas difficultatibus, quas ut plurimum ipsi peperissent, implicavere. Ex hocce definiendi, simul ac abstrahendi studio, multae tam de motu quam de aliis rebus natae subtilissimae quaestiones, eaedemque nullius utilitatis, hominum ingenia frustra torserunt; adeo ut Aristoteles ultro et saepius fateatur motum esse _actum quendam cognitu difficilem_(983), et nonnulli ex veteribus usque eo nugis exercitati deveniebant, ut motum omnino esse negarent(984).
46. Sed hujusmodi minutiis distineri piget. Satis sit fontes solutionum indica.s.se: ad quos etiam illud adjungere libet: quod ea quae de infinita divisione temporis et spatii in mathesi traduntur, ob congenitam rerum naturam paradoxa et theorias spinosas (quales sunt illae omnes in quibus agitur de infinito(985)) in speculationes de motu intulerunt. Quidquid autem hujus generis sit, id omne motus commune habet c.u.m spatio et tempore, vel potius ad ea refert acceptum.
47. Et quemadmodum ex una parte nimia abstractio seu divisio rerum vere inseparabilium, ita ab altera parte compositio seu potius confusio rerum diversissimarum motus naturam perplexam reddidit. Usitatum enim est motum c.u.m causa motus efficiente confundere(986). Unde accidit ut motus sit quasi biformis, unam faciem sensibus obviam, alteram caliginosa nocte obvolutam habens. Inde obscuritas et confusio, et varia de motu paradoxa originem trahunt, dum effectui perperam tribuitur id quod revera causae solummodo compet.i.t.
48. Hinc oritur opinio illa, _eandem_ semper motus quant.i.tatem conservari(987). Quod, nisi intelligatur de vi et potentia causae, sive causa ilia dicatur natura, sive ????, vel quodcunque tandem agens sit, falsum esse cuivis facile constabit. Aristoteles(988) quidem l. viii.
_Physicorum_, ubi quaerit utrum motus factus sit et corruptus, an vero ab aeterno tanquam vita immortalis insit rebus omnibus, vitale principium potius, quam effectum externum, sive mutationem loci(989), intellexisse videtur.
49. Hinc etiam est, quod multi suspicantur motum non esse meram pa.s.sionem in corporibus. Quod si intelligamus id quod in motu corporis sensibus objicitur, quin omnino pa.s.sivum sit nemo dubitare potest. Ecquid enim in se habet successiva corporis existentia in diversis locis, quod actionem referat, aut aliud sit quam nuduset iners effectus?
50. Peripatetici, qui dic.u.n.t motum esse actum unum utriusque, moventis et moti(990), non satis discriminant causam ab effectu. Similiter, qui nisum aut conatum in motu fingunt, aut idem corpus simul in contrarias partes ferri putant, eadem idearum confusione, eadem voc.u.m ambiguitate ludificari videntur.
51. Juvat multum, sicut in aliis omnibus, ita in scientia de motu accuratam diligentiam adhibere, tam ad aliorum conceptus intelligendos quam ad suos enunciandos: in qua re nisi peccatum esset, vix credo in disputationem trahi potuisse, utrum corpus indifferens sit ad motum et ad quietem, necne. Quoniam enim experientia constat, esse legem naturae primariam, ut corpus perinde perseveret in _statu motus ac quietis, quamdiu aliunde nihil accidat ad statum istum mutandum_; et propterea vim inertiae sub diverso respectu esse vel resistentiam, vel impetum, colligitur: hoc sensu profecto corpus dici potest sua natura indifferens ad motum vel quietem. Nimirum tam difficile est quietem in corpus motum, quam motum in quiescens inducere: c.u.m vero corpus pariter conservet statum utrumvis, quidni dicatur ad utrumvis se habere indifferenter?
52. Peripatetici pro varietate mutationum, quas res aliqua subire potest, varia motus genera distinguebant. Hodie de motu agentes intelligunt solummodo _motum localem_(991). Motus autem localis intelligi nequit nisi simul intelligatur quid sit _locus_: is vero a neotericis(992) definitur _pars spatii quam corpus occupat_: unde dividitur in relativum et absolutum pro ratione spatii. Distinguunt enim inter spatium absolutum sive verum, ac relativum sive apparens. Volunt scilicet dari spatium undequaque immensum, immobile, insensibile, corpora universa permeans et continens, quod vocant spatium absolutum. Spatium autem a corporibus comprehensum vel definitum, sensibusque adeo subjectum, dicitur spatium relativum, apparens, vulgare.
53. Fingamus itaque corpora cuncta destrui, et in nihilum redigi. Quod reliquum est vocant spatium absolutum, omni relatione quae a situ et distantiis corporum oriebatur, simul c.u.m ipsis corporibus, sublata. Porro spatium illud est infinitum, immobile, indivisibile, insensibile, sine relatione et sine distinctione. Hoc est, omnia ejus attributa sunt privativa vel negativa: videtur igitur esse merum nihil(993). Parit solummmodo difficultatem aliquam quod extensum sit. Extensio autem est qualitas positiva. Verum qualis tandem extensio est illa quae nec dividi potest, nec mensurari, cujus nullam partem, nec sensu percipere, nec imaginatione depingere possumus? Etenim nihil in imaginationem cadit, quod, ex natura rei, non possibile est ut sensu percipiatur; siquidem _imaginatio_(994) nihil aliud est quam facultas representatrix rerum sensibilium, vel actu existentium, vel saltem possibilium. Fugit insuper _intellectum purum_, quum facultas illa versetur tantum circa res spirituales et inextensas, cujusmodi sunt mentes nostrae, earumque habitus, pa.s.siones, virtutes, et similia. Ex spatio igitur absoluto auferamus modo vocabula, et nihil remanebit in sensu, imaginatione, aut intellectu: nihil aliud ergo iis designatur, quam pura privatio aut negatio, hoc est, merum nihil.
54. Confitendum omnino est nos circa hanc rem gravissimis praejudiciis teneri, a quibus ut liberemur, omnis animi vis exercenda. Etenim multi, tantum abest quod spatium absolutum pro nihilo ducant, ut rem esse ex omnibus (Deo excepto) unicam existiment, quae annihilari non possit: statuantque illud suapte natura necessario existere, aeternumque esse et increatum, atque adeo attributorum divinorum particeps(995). Verum enimvero quum certissimum sit, res omnes, quas nominibus designamus, per qualitates aut relationes, vel aliqua saltem ex parte cognosci (ineptum enim foret vocabulis uti quibus cogniti nihil, nihil notionis, ideae vel conceptus subjiceretur), inquiramus diligenter, utrum formare liceat _ideam_ ullam spatii illius puri, realis, absoluti, quod post omnium corporum annihilationem perseveret existere. Ideam porro talem paulo acrius intuens, reperio ideam esse nihili purissimam, si modo idea appellanda sit. Hoc ipse summa adhibita diligentia expertus sum: hoc alios pari adhibita diligentia experturos reor.
55. Decipere nos nonnunquam solet, quod aliis omnibus corporibus imaginatione sublatis, _nostrum_(996) tamen manere supponimus. Quo supposito, motum membrorum ab omni parte liberrimum imaginamur. Motus autem sine spatio concipi non potest. Nihilominus si rem attento animo recolamus, constabit primo concipi spatium relativum partibus nostri corporis definitum: 2. movendi membra potestatem liberrimam nullo obstaculo retusam: et praeter haec duo nihil. Falso tamen credimus tertium aliquod, spatium videlicet immensum, realiter existere, quod liberam potestatem n.o.bis faciat movendi corpus nostrum: ad hoc enim requiritur absentia solummodo aliorum corporum. Quam absentiam, sive privationem corporum, nihil esse positivum fateamur necesse est(997).
56. Caeterum hasce res nisi quis libero et acri examine perspexerit, verba et voces parum valent. Meditanti vero, et rationes sec.u.m reputanti, ni fallor, manifestum erit, quaecunque de spatio puro et absoluto praedicantur, ea omnia de nihilo praedicari posse. Qua ratione mens humana facillime liberatur a magnis difficultatibus simulque ab ea absurditate tribuendi existentiam necessariam(998) ulli rei praeterquam soli Deo optimo maximo.
57. In proclivi esset sententiam nostram argumentis a posteriori (ut loquuntur) ductis confirmare, quaestiones de spatio absoluto proponendo; exempli gratia, utrum sit substantia vel accidens? utrum creatum vel increatum? et absurditates ex utravis parte consequentes demonstrando. Sed brevitati consulendum. Illud tamen omitti non debet, quod sententiam hancce Democritus olim calculo suo comprobavit, uti auctor est Aristoteles 1. i. _Phys._(999) ubi haec habet: _Democritus solidum et inane ponit principia, quorum aliud quidem ut quod est, aliud ut quod non est esse dicit._ Scrupulum si forte injiciat, quod distinctio illa inter spatium absolutum et relativum a magni nominis philosophis usurpetur, eique quasi fundamento inaedificentur multa praeclara theoremata, scrupulum istum vanum esse, ex iis quae secutura sunt, apparebit.
58. Ex praemissis patet, non convenire ut definiamus loc.u.m verum corporis esse partem spatii absoluti quam occupat corpus, motumque verum seu absolutum esse mutationem loci veri et absoluti. Siquidem omnis locus est relativus, ut et omnis motus. Veruntamen ut hoc clarius appareat, animadvertendum est, motum nullum intelligi posse sine determinatione aliqua seu directione, quae quidem intelligi nequit, nisi praeter corpus motum, nostrum etiam corpus, aut aliud aliquod, simul intelligatur existere. Nam sursum, deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, omnesque plagae et regiones in relatione aliqua fundantur, et necessario corpus a moto diversum connotant et supponunt. Adeo ut, si reliquis corporibus in nihilum redactis, globus, exempli gratia, unicus existere supponatur; in illo motus nullus concipi possit: usque adeo necesse est, ut detur aliud corpus, cujus situ motus determinari intelligatur. Hujus sententiae veritas clarissime elucebit, modo corporum omnium tam nostri quam aliorum, praeter glob.u.m istum unic.u.m, annihilationem recte supposuerimus.
59. Concipiantur porro duo globi, et praeterea nil corporeum, existere.
Concipiantur deinde vires quomodocunque applicari: quicquid tandem per applicationem virium intelligamus, motus circularis duorum globorum circa commune centrum nequit per imaginationem concipi. Supponamus deinde clum fixarum creari: subito ex concepto appulsu globorum ad diversas cli istius partes motus concipietur. Scilicet c.u.m motus natura sua sit relativus, concipi non potuit priusquam darentur corpora correlata.
Quemadmodum nec ulla relatio alia sine correlatis concipi potest.
60. Ad motum circularem quod attinet, putant multi, crescente motu vero circulari, corpus necessario magis semper magisque ab axe niti. Hoc autem ex eo provenit, quod, c.u.m motus circularis spectari possit tanquam in omni momento a duabus directionibus ortum trahens, una secundum radium, altera secundum tangentem; si in hac ultima tantum directione impetus augeatur, tum a centro recedet corpus motum, orbita vero desinet esse circularis.
Quod si aequaliter augeantur vires in utraque directione, manebit motus circularis, sed acceleratus conatu, qui non magis arguet vires recedendi ab axe, quam accedendi ad eundem, auctas esse. Dicendum igitur, aquam in situla circ.u.mactam ascendere ad latera vasis, propterea quod, applicatis novis viribus in directione tangentis ad quamvis particulam aquae, eodem instanti non applicentur novae vires aequales centripetae. Ex quo experimento nullo modo sequitur, motum absolutum circularem per vires recedendi ab axe motus necessario dignosci. Porro qua ratione intelligendae sunt voces istae, _vires corporum et conatus_, ex praemissis satis superque innotescit.
61. Quo modo curva considerari potest tanquam constans ex rectis infinitis, etiamsi revera ex illis non constet, sed quod ea hypothesis ad geometriam utilis sit, eodem modo motus circularis spectari potest tanquam a directionibus rectilineis infinitis ortum ducens, quae suppositio utilis est in philosophia mechanica. Non tamen ideo affirmandum, impossibile esse, ut centrum gravitatis corporis cujusvis successive existat in singulis punctis peripheriae circularis, nulla ratione habita directionis ullius rectilineae, sive in tangente sive in radio.
62. Haud omittendum est, motum lapidis in funda, aut aquae in situla circ.u.macta, dici non posse motum vere circularem, juxta mentem eorum qui per partes spatii absoluti definiunt loca vera corporum; c.u.m sit mire compositus ex motibus non solum situlae vel fundae, sed etiam telluris diurno circa proprium axem, menstruo circa commune centrum gravitatis terrae et lunae, et annuo circa solem: et propterea particula quaevis lapidis vel aquae describat lineam a circulari longe abhorrentem. Neque revera est, qui creditur, conatus axifugus, quoniam non respicit unum aliquem axem ratione spatii absoluti, supposito quod detur tale spatium: proinde non video quomodo appellari possit conatus unicus, cui motus vere circularis tanquam proprio et adaequato effectui respondet.
63. Motus nullus dignosci potest, aut mensurari, nisi per res sensibiles.
c.u.m ergo spatium absolutum nullo modo in sensus incurrat, necesse est ut inutile prorsus sit ad distinctionem motuum. Praeterea determinatio sive directio motui essentialis est, ilia vero in relatione consist.i.t. Ergo impossibile est ut motus absolutus concipiatur.
64. Porro quoniam pro diversitate loci relativi varius sit motus ejusdem corporis, quinimo uno respectu moveri, altero quiescere dici quidpiam possit(1000); ad determinandum motum verum et quietem veram, quo scilicet tollatur ambiguitas, et consulatur mechanicae philosophorum, qui systema rerum latius contemplantur, satis fuerit spatium relativum fixarum clo, tanquam quiescente spectato, conclusum adhibere, loco spatii absoluti.
Motus autem et quies tali spatio relativo definiti, commode adhiberi possunt loco absolutorum, qui ab illis nullo symptomate discerni possunt.
Etenim imprimantur utcunque vires, sint quicunque conatus, concedamus motum distingui per actiones in corpora exercitas; nunquam tamen inde sequetur, dari spatium illud et loc.u.m absolutum, ejusque mutationem esse loc.u.m verum.
65. Leges motuum, effectusque, et theoremata eorundem proportiones et calculos continentia, pro diversis viarum figuris, accelerationibus itidem et directionibus diversis, mediisque plus minusve resistentibus, haec omnia constant sine calculatione motus absoluti. Uti vel ex eo patet quod, quum secundum illorum principia qui motum absolutum induc.u.n.t, nullo symptomate scire liceat, utrum integra rerum compages quiescat, an moveatur uniformiter in dir.e.c.t.u.m, perspicuum sit motum absolutum nullius corporis cognosci posse.
66. Ex dictis patet ad veram motus naturam perspiciendam summopere juvaturum, 1. Distinguere inter hypotheses mathematicas et naturas rerum: 2. Cavere ab abstractionibus: 3. Considerare motum tanquam aliquid sensibile, vel saltem imaginabile; mensurisque relativis esse contentos.
Quae si fecerimus, simul clarissima quaeque philosophiae mechanicae theoremata, quibus reserantur naturae recessus, mundique systema calculis humanis subjicitur, manebunt intemerata, et motus contemplatio a mille minutiis, subtilitatibus, ideisque abstractis libera evadet. Atque haec de natura motus dicta sufficiant.
67. Restat, ut disseramus de causa communicationis motuum(1001). Esse autem vim impressam in corpus mobile causam motus in eo, plerique existimant. Veruntamen illos non a.s.signare causam motus cognitam, et a corpore motuque distinctam, ex praemissis constat. Patet insuper vim non esse rem certam et determinatam, ex eo quod viri summi de ilia multum diversa, immo contraria, proferant, salva tamen in consequentiis veritate.