Selections from Viri Romae - BestLightNovel.com
You’re reading novel Selections from Viri Romae Part 26 online at BestLightNovel.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit BestLightNovel.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy
#XXIV. Lucius Cornelius Sulla# [[stripped text]]
138-78 B.C.
Cornelius Sulla c.u.m parvulus a nutrice ferretur, mulier obvia "Salve"
inquit "puer tibi et rei publicae tuae felix," et statim quaesita quae haec dixisset, non potuit inveniri.
Hic bello Iugurthino quaestor Marii fuit. Qui c.u.m usque ad quaesturae comitia vitam libidine, vino, ludicrae artis amore inquinatam perduxisset, C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi gravissimum bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obvenisset.
Eiusdem tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Bello Cimbrico, legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est.
Mithridates enim, Ponticus rex, vir bello acerrimus, virtute eximius, odio in Romanos non inferior Hannibale, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die atque hora per omnes civitates interimi iusserat, Europae quoque Italiaeque imminere videbatur. Ac primo Sulla illius praefectos duobus proeliis in Graecia profligavit; dein transgressus in Asiam Mithridatem ipsum fudit; et oppressisset, nisi ad bellum civile adversus Marium festinans qualemc.u.mque pacem componere maluisset. Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis, quas occupaverat, decedere paternisque finibus contentum esse coegit.
Sulla propter motus urbanos c.u.m victore exercitu Romam properavit; eos, qui Mario favebant, omnes superavit. Nihil autem ea victoria fuit crudelius. Sulla, urbem ingressus et dictator creatus, vel in eos, qui se sponte dediderant, iussit animadverti. Quattuor milia deditorum inermium civium in Circo interfici iussit. Quis autem illos potest computare, quos in urbe pa.s.sim, quisquis voluit, occidit, donec admoneret Fufidius quidam vivere aliquos debere, ut essent, quibus imperaret. Novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum, qui occidendi essent, continebantur; c.u.mque omnium orta esset indignatio, postridie plura etiam adiecit nomina. Ingens caesorum fuit mult.i.tudo. Nec solum in eos saevivit, qui armis contra se dimicavissent, sed etiam quieti animi cives propter pecuniae magnitudinem proscriptorum numero adiecit. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, c.u.m legens proscriptorum nomina se quoque videret ascriptum, "Vae" inquit "misero mihi! me fundus Alba.n.u.s persequitur." Neque longe progressus a quodam, qui eum agnoverat, confossus est.
Depulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla Felicem se edicto appellavit, c.u.mque eius uxor geminos eodem tunc partu edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Sed paucis annis post repente contra omnium exspectationem dictaturam deposuit. Dimissis lictoribus diu in Foro c.u.m amicis deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns, cuius modo tam formidolosa fuerat potestas; quodque non minus mirandum fuit, privato ei non solum salus, sed etiam dignitas const.i.tit, qui cives innumeros occiderat. Unus adulescens fuit, qui auderet queri et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere.
Atque ille, cuius iram potentissimi viri maximaeque civitates nec effugere nec placare potuerant, unius adulescentuli contumelias patienti animo tulit, id tantum in limine iam dicens: "Hic adulescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat."
Sulla deinde in villam profectus rusticari et venando vitam agere coepit. Ibi morbo correptus interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris Graecis atque Latinis eruditus et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam c.u.m ille epigramma in eum fecisset eique subiecisset, Sulla statim praemium ei dari iussit, sed ea lege, ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in iis vero, quae secuta sunt, numquam satis vituperandus, urbem enim et Italiam civilis sanguinis fluminibus inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit: nam Gai Marii, cuius, etsi postea hostis, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.
#XXIV. Lucius Cornelius Sulla# [[as printed]]
138-78 B.C.
Cornelius Sulla c.u.m parvulus a nutrice ferretur, mulier[7] obvia "Salve" inquit "puer tibi et rei publicae tuae felix," et statim quaesita[8] quae haec dixisset, non potuit inveniri.[9]
[Sidenote: B.C. 107.]
Hic bello Iugurthino[10] quaestor Marii fuit. Qui[11] c.u.m[12] usque ad quaesturae comitia vitam libidine, vino, ludicrae[13] artis {5} amore inquinatam perduxisset,[12] C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi gravissimum bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte[14] obvenisset. Eiusdem tamen, postquam in [[75]]
Africam venit, virtus[1] enituit. Bello[2] Cimbrico, legatus {9} consulis[3] bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem[4] profectus est. Mithridates enim, Ponticus rex, vir bello acerrimus, virtute eximius, odio in Romanos non inferior Hannibale,[5] occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis,[6] quos quidem eadem die atque hora per omnes civitates interimi iusserat, Europae quoque {15} Italiaeque imminere videbatur. Ac primo Sulla illius praefectos duobus proeliis[7] in Graecia profligavit; dein transgressus in Asiam Mithridatem ipsum fudit; et oppressisset,[8] nisi ad bellum civile adversus Marium festinans qualemc.u.mque[9] pacem componere maluisset.[8] Mithridatem tamen pecunia[10] multavit; Asia[11] {20} aliisque provinciis,[11] quas occupaverat, decedere paternisque finibus contentum esse coegit.
[Sidenote: B.C. 82.]
Sulla propter motus urbanos[12] c.u.m victore exercitu Romam properavit; eos, qui Mario favebant, omnes superavit. Nihil autem ea victoria fuit crudelius. Sulla, urbem ingressus et {25} dictator[13] creatus, vel in eos, qui se sponte dediderant, iussit animadverti. Quattuor milia deditorum inermium civium in Circo interfici iussit. Quis autem illos potest computare, quos in urbe pa.s.sim, quisquis[14] voluit, occidit, donec admoneret Fufidius quidam vivere aliquos debere, ut[15] essent, quibus[15] imperaret.
[[76]]
Novo[1] et inaudito exemplo tabulam proscriptionis[2] proposuit, {31} qua nomina eorum, qui occidendi essent, continebantur; c.u.mque omnium orta esset indignatio, postridie plura etiam adiecit nomina.
Ingens caesorum fuit mult.i.tudo. Nec solum in[3] eos saevivit, qui armis contra se dimicavissent, sed etiam quieti animi cives {35} propter pecuniae magnitudinem proscriptorum numero adiecit.
Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, c.u.m legens proscriptorum nomina se quoque videret ascriptum, "Vae" inquit "misero mihi[4]! me fundus Alba.n.u.s persequitur."
Neque[5] longe progressus a quodam, qui eum agnoverat, {40} confossus[6] est.
[Sidenote: B.C. 78.]
Depulsis prostratisque[7] inimicorum partibus Sulla Felicem[8] se edicto appellavit, c.u.mque eius uxor geminos eodem tunc partu edidisset, puerum Faustum[8] puellamque Faustam[8] nominari voluit.
Sed paucis annis post repente contra omnium exspectationem {45} dictaturam deposuit. Dimissis lictoribus diu in Foro c.u.m amicis deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns, cuius modo[9] tam formidolosa fuerat potestas; quodque non minus mirandum fuit, privato ei non solum salus, sed etiam dignitas const.i.tit,[10] qui cives innumeros occiderat. Unus adulescens {50} fuit, qui[11] auderet queri et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Atque ille, cuius iram potentissimi viri maximaeque civitates nec effugere nec placare potuerant, unius adulescentuli contumelias patienti animo tulit, id tantum in[12]
[[77]]
limine iam dicens: "Hic adulescens efficiet[1] ne quis[2] posthac tale imperium deponat." {56}
Sulla deinde in villam profectus rusticari et venando[3] vitam agere coepit. Ibi morbo correptus interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris[4] Graecis atque Latinis eruditus et virorum litteratorum adeo amans,[5] ut {60} sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam c.u.m ille epigramma in eum fecisset eique subiecisset,[6]
Sulla statim praemium ei dari iussit, sed ea lege,[7] ne quid[2]
postea {63} scriberet. Ante victoriam laudandus,[8] in iis vero, quae secuta sunt, numquam[9] satis vituperandus, urbem enim et Italiam civilis sanguinis fluminibus inundavit. Non solum in vivos saeviit, {66} sed ne mortuis quidem pepercit[10]: nam Gai Marii, cuius, etsi postea hostis, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit. {70}
[Footnotes: XXIV (pages 74-77)
74.7: #mulier obvia . . . inquit#: 'a woman met them and said.'
74.8: #quaesita . . . dixisset#: 'though inquiries were made as to who had said this.' How literally? #dixisset# is a subjunctive of indir. question dependent on #quaesita#: cf. p. 3, n. 2.
74.9: Cf. VIII, 43.
74.10: Cf. XXIII, 20.
74.11: i.e. Sulla.
74.12: Cf. p. 13, n. 20.
74.13: #ludicrae artis#: 'the sportive art,' i.e. what we would call 'the stage,' or 'the drama.' The better cla.s.ses at Rome looked with disfavor on the theater. Since no free Roman was allowed to appear upon the stage, the actors were slaves or freedmen. The praetor was empowered to flog actors publicly at will.
74.14: After the election of the quaestors their posts were a.s.signed to them by lot.
75.1: 'ability.' It was mainly through Sulla's efforts that Jugurtha was captured.
75.2: Cf. XXIII, 49.
75.3: Q. Lutatius Catulus, colleague of Marius in 101.
75.4: Cf. 72, n. 2.
75.5: abl. of comparison with #inferior#: cf. p. 10, n. 18.
75.6: This butchery occurred in 88. The number of victims is variously stated from 80,000 to 150,000.
75.7: At Chaeronea and Orchomenus in Boeotia. Both battles were fought in 86.
75.8: Cf. p. 47, n. 12.
75.9: #qualemc.u.mque pacem#: 'peace on any terms.'
75.10: abl. of the penalty: H 456, 3 (410, III): M 584: A 220, _b_: G 378, R. 3: B 208, 2, _b_.
75.11: Cf. p. 1, n. 6.
75.12: Cf. XXIII, 113-122.
75.13: Sulla's dictators.h.i.+p differed widely from those of former times (1) because his was unlimited in time, whereas the old dictators held office for six months only; (2) his power extended to every department of government, whereas formerly dictators had been created to accomplish some _one_ object.
75.14: #quisquis voluit# contains the subject of #occidit#.
75.15: #ut . . . imperaret#: 'that there might be people for him (Sulla) to rule over.' For #quibus . . . imperaret#, see p. 5, n. 3.
76.1: #Novo . . . proposuit#: 'He exposed to public view (in the Forum) a proscription list, an unprecedented and unheard of act.'
#exemplo#: abl. of manner.
76.2: #proscriptionis#: Latin often uses a gen. where English employs an adj. or a noun with adj. value.
76.3: #in eos saevivit#: 'he vented his rage upon those.'
76.4: ethical dat.: H 432 (389, N. 2): M 541: A 235, _e_: G 351: B 188, 2, _b_.
76.5: #Neque# = _et non_, as often at the beginning of clauses.
76.6: _confodio_.
76.7: _prosterno_.
76.8: These words all = 'Lucky.'
76.9: 'just now,' 'but a moment before.'
76.10: 'remained intact.'
76.11: #qui auderet# is a rel. clause of result = _talis ut auderet_. It characterizes or describes the antecedent #adulescens#. See p. 73, n. 5.
76.12: #in limine iam#: 'when he was already at (on) his own threshold,' i.e. even the brief comment that he deigned to make was not uttered till the last moment.
77.3: #venando . . . coepit#: cf. I, 21, _venando . . .
coeperunt_, and note.
77.4: Cf. p. 64, n. 2.
77.5: #amans# is treated here as an adj., and so construed with the gen. Cf. _cupidus voluptatum_, l. 59.
77.6: 'had thrust up from below.' Sulla was sitting on a tribunal in the Forum.
77.7: Cf. p. 11, n. 9.
77.8: Sc. _erat_.
77.9: #numquam . . . vituperandus# (_est_): 'can never be blamed enough.' In _negative_ sentences the gerundive often conveys this idea of possibility. For its other meanings, see p. 39, n. 11.
77.10: _parco._]