BestLightNovel.com

Selections from Viri Romae Part 28

Selections from Viri Romae - BestLightNovel.com

You’re reading novel Selections from Viri Romae Part 28 online at BestLightNovel.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit BestLightNovel.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

#XXVI. Gnaeus Pompeius Magnus# [[as printed]]

[Ill.u.s.tration: POMPEY]

Gnaeus Pompeius,[3] stirpis senatoriae, bello[4]

civili se et patrem consilio servavit. c.u.m enim Pompei pater exercitui suo ob avaritiam esset invisus, facta in eum conspiratione, Terentius quidam, Gnaei Pompei filii[5] contubernalis, hunc[6] {5} occidendum suscepit, dum[7] alii tabernaculum patris incenderent.[7] Quae res c.u.m iuveni Pompeio cenanti nuntiata esset, nihil periculo motus solito[8] hilarius bibit et c.u.m Terentio eadem, qua[9] antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus clam {10} subduxit se tentorio et firmam patri circ.u.mdedit custodiam.

Terentius tum destricto ense ad lectum Pompei accessit multisque ictibus stragula percussit.[10] Orta mox seditione Pompeius se in [[81]]

media coniecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit ac duci reconciliavit. {15}

Eodem bello Pompeius partes Sullae secutus ita se gessit ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Sullae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias conlegit, statimque dux peritus exst.i.tit.[1] Magnus illius apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei[2] labor taedio,[2] nulla defatigatio {20} molestiae[2] erat. Cibi[3] vinique[3] temperans, somni parcus[4]; inter milites corpus exercens c.u.m alacribus saltu,[5] c.u.m velocibus cursu,[5] c.u.m validis luctando[5] certabat. Tum ad Sullam iter intendit et in eo itinere tres hostium exercitus aut fudit aut sibi adiunxit. Quem ubi Sulla ad se accedere audivit egregiamque {25} sub signis iuventutem aspexit, desiliit ex equo Pompeiumque salutavit imperatorem et postea ei[6] venienti solebat sella adsurgere et caput aperire et equo descendere, quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.

Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone, {30} Sullae inimico, occupatam reciperet. Carbo comprehensus et ad Pompeium ductus est: quem Pompeius, etsi Carbo[7] muliebriter mortem extimescens demisse et flebiliter mortem deprecabatur, ad supplicium duci iussit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium, Siciliae cuiusdam civitatis principem. c.u.m enim in {35} eam civitatem animadvertere decrevisset, quae[8] sibi adversata fuisset, inique eum facturum Sthenius exclamavit,[9] si ob unius culpam omnes puniret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus esset, "Ego" inquit Sthenius "qui cives meos ad id induxi."

[[82]]

Tam libera voce delectatus Pompeius omnibus et Sthenio ipsi {40} pepercit.[1]

Transgressus inde in Africam Iarbam, Numidiae regem, qui Marii partibus favebat, bello persecutus intra dies quadraginta oppressit et Africam subegit adulescens[2] quattuor et viginti annorum. Deinde c.u.m litterae ei a Sulla redditae essent, quibus {45} exercitu[3] dimisso c.u.m una legione successorem exspectare iubebatur, Pompeius, quamquam aegre id ferebat, tamen paruit et Romam revert.i.t. Revertenti incredibilis hominum mult.i.tudo obviam ivit; Sulla quoque laetus eum excepit et Magni cognomine consalutavit. Nihilo minus Pompeio triumphum petenti {50} rest.i.tit: neque vero ea re a proposito deterritus est Pompeius aususque[4] dicere plures adorare solem orientem quam occidentem: quo dicto innuebat Sullae potentiam minui, suam crescere.

Ea voce audita Sulla, confidentia adulescentis perculsus,[5]

"Triumphet! triumphet!" exclamavit. {55}

Metello[6] iam seni[7] et bellum in Hispania segnius gerenti conlega datus Pompeius adversus Sertorium vario eventu dimicavit.

Maximum ibi in proelio quodam periculum subiit: c.u.m enim vir vasta corporis magnitudine impetum in eum fecisset, Pompeius manum amputavit; sed multis[8] in eum concurrentibus vulnus in {60} femore accepit et a suis fugientibus desertus in[9] hostium potestate erat. At praeter spem evasit: barbari enim equum eius auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum igitur praedam inter se altercantes[10] partiuntur, Pompeius eorum ma.n.u.s effugit.

Altero proelio c.u.m Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, {65} Sertorius recedere coactus dixisse fertur: "Nisi a.n.u.s illa [[83]]

supervenisset,[1] ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem."[1] Metellum anum appellabat, quia is, iam senex,[2] ad mollem et effeminatam vitam deflexerat. Sertorio interfecto Pompeius Hispaniam recepit. {70}

[Sidenote: B.C. 67.]

c.u.m[3] piratae illa tempestate maria omnia infestarent[3] et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent,[3]

ad eos opprimendos c.u.m imperio extraordinario {75} missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus et imprimis Quintus Catulus. Qui c.u.m in contione dixisset esse quidem[4] praeclarum virum Cn. Pompeium, sed[4] non esse uni omnia tribuenda, adiecissetque: "Si quid huic acciderit, quem in eius loc.u.m subst.i.tuetis?" summo consensu succlamavit {81} universa contio, "Te, Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, dispositis[5] per omnes maris recessus navibus, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari {86} conlocavit. Nihil hac victoria celerius, nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.

[Ill.u.s.tration: NAVIS PIRATA]

[Sidenote: B.C. 66.]

Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus in Asiam magna celeritate contendit. Proelium {90} c.u.m rege conserere cupiebat, neque[6] opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum erat congredi c.u.m hoste in locis ignotis.

Nocte tamen aliquando c.u.m Pompeius Mithridatem aggressus esset, luna magno fuit Romanis adiumento. Quam c.u.m Romani {95} [[84]]

a[1] tergo haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium ordines pertinebant, unde decepti regii milites in umbras, tamquam in propinquum hostem, tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Pharnaces filius bellum ei {99} intulit, qui, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat.

Mithridates a filio obsessus[2] venenum sumpsit; quod c.u.m tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicamentis corpus firmaverat, a milite Gallo, a[3] quo ut adiuvaret se petierat, interfectus est.

[Ill.u.s.tration: DIADEMA]

[Sidenote: B.C. 63.]

Tigrani deinde, Armeniae regi, qui Mithridatis partes secutus {105} erat, Pompeius bellum intulit eumque ad deditionem compulit.

Qui c.u.m procubuisset ad genua Pompei, eum erexit,[4] et benignis verbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit, aeque[5]

pulchrum esse iudicans et vincere reges et {110} facere. Inde in Iudaeam profectus Romanorum primus[6] Iudaeos domuit, Hierosolyma, caput gentis, cepit, templumque iure[7]

victoriae ingressus est. Rebus Asiae {114} compositis, in Italiam versus[8] ad urbem[9] venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed dimisso exercitu, et tertium triumphum biduo[10] duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil inl.u.s.trius visum, quam quod[11] tribus triumphis tres...o...b..s partes devictae causam praebuerant: Pompeius [[85]]

enim, quod[1] antea contigerat nemini, primum ex Africa, {120} iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si, quem[2] gloriae, eundem vitae finem habuisset neque adversam fortunam esset expertus iam senex.

[Sidenote: B.C. 49.]

Posteriore enim tempore orta inter Pompeium et Caesarem[3]

gravi dissensione, quod[4] hic[5] superiorem, ille[5] parem ferre non posset, bellum civile exarsit. Caesar infesto[6] exercitu {126} in Italiam venit. Pompeius, relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam pet.i.t et c.u.m eo consules senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsalum acie fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Aegypti regem, cui tutor a senatu datus erat, {130} profugit, qui Pompeium interfici iussit. Latus Pompei sub oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput praecisum, truncus in Nilum coniectus. Deinde caput c.u.m anulo ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas non continens illud multis pretiosissimisque odoribus cremandum curavit. {135}

Is fuit Pompei post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus. Erant in Pompeio multae et magnae virtutes ac praecipue admiranda frugalitas. c.u.m ei aegrotanti praecep.i.s.set medicus ut t.u.r.dum ederet, negarent autem[7] servi eam avem usquam aestivo tempore posse reperiri, nisi apud Lucullum, qui {140} t.u.r.dos domi saginaret, vetuit Pompeius t.u.r.dum inde peti, medicoque dixit: "Ergo,[8] nisi Lucullus perditus deliciis esset, non viveret Pompeius?" Aliam avem, quae parabilis esset, sibi iussit apponi.

[[86]]

Viris[1] doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria {145} decedens, confecto bello Mithridatico, c.u.m Rhodum venisset, Posidonium cupiit audire[2]; sed c.u.m audivisset eum graviter esse aegrum, quod[3] vehementer eius artus laborarent, voluit tamen n.o.bilissimum philosophum visere. Mos erat ut, consule[4] aedes {149} aliquas ingressuro, lictor fores percuteret,[5] admonens consulem adesse, at Pompeius fores Posidonii percuti honoris causa vetuit.

Quem ut vidit et salutavit, moleste se dixit ferre, quod eum non posset audire. At ille "Tu vero" inquit "potes, nec committam ut dolor corporis efficiat[5] ut frustra tantus vir ad me venerit.[5]"

Itaque cubans graviter et copiose de hoc ipso disputavit: nihil {155} esse[6] bonum nisi quod honestum esset, nihil malum dici posse, quod turpe non esset. c.u.m vero dolores acriter eum pungerent, saepe "Nihil agis," inquit "dolor! quamvis[7] sis molestus, numquam te esse malum confitebor."

[Footnotes: XXVI (pages 80-86)

80.3: See Vocab., _Pompeius_.

80.4: The reference is to the war between Marius and Sulla. See selections XXIV and XXV.

80.5: Cf. _iuveni_, l. 7. We should say 'the younger.' He was at this time but nineteen years of age.

80.6: #hunc . . . suscepit#: 'undertook to kill him.' How literally? For #occidendum#, see p. 2, n. 18.

80.7: #dum#, though meaning 'while' (cf. p. xx, G 2), takes the subjunctive here because of the informal indir. disc. Terenti said: _filium . . . suscipiam dum alii incenditis_.

80.8: #solito hilarius#: 'with (even) more gaiety than usual.'

#solito# is here a noun. Neuter adj. and part. are often so used.

For its case, see p. 10, n. 18.

80.9: #qua antea#: sc. _usus erat_.

80.10: _percutio_.

81.1: 'proved himself.'

81.2: See p. 25, n. 6.

81.3: objective gen. (p. 14, n. 15) with the part. #temperans#, which here = a simple adj. So #somni# is obj. gen. with #parcus#.

81.4: Sc. _erat_.

81.5: abl. of specification.

81.6: #ei venienti#: '(as a mark of respect) to him when approaching.' #ei# is a dat. of advantage with #adsurgere#.

81.7: After #quem#, whose antecedent is #Carbo#, l. 31, this word might have been omitted without loss of clearness. In fact, such omission is the more usual construction.

81.8: #quae . . . fuisset#: causal. Note that in forming the pluperfect subjunctive certain writers often use _fuisset_ for _esset_.

81.9: What were the exact words of Sthenius?

82.1: _parco_.

82.2: '(being then) a young man.' Cf. p. 44, n. 12.

82.3: #exercitu dimisso . . . exspectare# = _exercitum dimittere et . . . exspectare_.

82.4: Cf. p. 13, n. 12.

82.5: _percello_.

82.6: Quintus Caecilius Metellus, proconsul in Spain 79-76 B.C.

82.7: #seni#: 'because he was old.'

82.8: #multis . . . concurrentibus#: the abl. abs. here denotes both time and cause; see p. xxiii, K 6. The prefix in #concurrentibus# conveys the idea of 'from every side.'

82.9: #in . . . erat# = _ab hostibus captus est_.

82.10: #altercantes partiuntur#: lit., 'wrangling they divided' = 'they wrangled about the division.'

83.1: Why subjunctive?

83.2: '_though_ already old.' The thought is that luxury and effeminacy are especially unbecoming to old age.

83.3: See p. xx, H 2. What is the meaning of the change of tense in #diripuissent#?

83.4: Cf. p. 10, n. 10.

83.5: See p. xxiii, K 10.

83.6: #neque . . . facultas#: 'but no opportunity,' etc.

84.1: #a tergo#: 'in the rear.' See p. 11, n. 10.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Selections from Viri Romae Part 28 summary

You're reading Selections from Viri Romae. This manga has been translated by Updating. Author(s): Charles Francois L'Homond. Already has 1094 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

BestLightNovel.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to BestLightNovel.com